Aegidius Franciscus de Gottignies
Aegidius Franciscus de Gottignies, natus die 10 Martii 1630 in urbe Bruxellarum et vita functus die 6 Aprilis 1689 Romae, erat sacerdos e Societate Iesu et inclytus mathematicus natione Belga.
Eius vita
recensereAegidius Franciscus de Gottignies, e nobili stirpe natus, filius erat Augustini de Gottignies, viri inter summos magistratus praepollentis atque Septem Nobilium familiarum Bruxellensium sodalis.
Antequam intravit in Societatem Iesu discipulus fuit Gregorii a Sancto- Vincentio. Postea inter novensiles ordinis Iesuitarum numeratur in urbe Mechliniae.
Propter eius mirabiles dotes ad scientiam mathematicam addiscendam missus est Romam in Collegium Romanum Iesuiticum, in quo doctrina mathematica maxime florebat.
Anno 1660 sacerdotio auctus est, et paulo post iam factus est professor rerum mathematicarum in eodem collegio in quo docuit usque ad suum obitum qui evenit anno 1689.
Eius contributa ad scientiam augendam
recensereNotissimus erat inter doctos Romanos quibuscum strenue operam dabat.
Primum sese dedit astronomiae, quae tunc temporis post novas inventiones Galilaei maxime florebat propter nova instrumenta optica inventa. Ita in quadam epistola, nonnullas observationes Iohannis Dominici Cassini, astronomi regis Ludovici XIV, de ecclipsi planetae Iovis in dubium vocavit.
Sed etiam tractavit scientias naturales et logicam scientificam, qua in doctrina valde gaudebat inquirere.
Etiam delineavit specimina novorum instrumentorum scientificorum.
Opera
recensere- Astronomicae epistolae duae, Bononiae, 1665
- Elementa geometriae planae, Romae, 1669
- Logistica, Romae, 1675
- Arithmetica introductio, Romae, 1676
- Logistica idea speculativè et praticè declarata, Romae, 1677
- Problema duplatio trianguli aequilateri independenter ab alijs quam prioribus tribus libris euclidis, Romae, 1681
- Logica universalis sive mathesis, Neapoli, 1687
Bibliographia
recensere- Joseph McDonnell, Jesuit geometers, St Louis (USA), 1989
- Biographie nationale de Belgique, tome 8, Bruxellis, 1884, colll. 154-156. (Symbola scripta ab A. Siret)
- Dictionnaire d'histoire et de géographie ecclésiastique, tome 21, Lutetiae, 1986, coll. 921-924 (nsymbola a R. Mols scripta)
- Diccionario histórico de la Companía de Jesús. Biográfico-temático, 2, Romae et Matriti, 2001, pp. 1789-1790. (symbola a S. Bedini scripta).
- W. Audenaert, Prosopographia Iesuitica Belgica antiqua. A Biographical Dictionnary of the Jesuits in the Low Countries, I, Lovanii-Heverlee, 2000, p. 392.
- H. Bosmans, "La Logistique de Gilles-François de Gottignies de la Compagnie de Jésus", in: Revue des questions scientifiques, 41 serie, 13, 1928, 215-244.
- L. de Wreede, Gilles-François de Gottignies (1630-1689), jezuïet en geleerde, thesis non edita, Lugduni Batavorum, 1999.
- K. Porteman, Emblematic exhibition at the Brussels Jesuit College (1630-1685), Bruxellis Turnholtique, 1996, p. 109.