Aedipsus (Graece: Αιδηψός) est pristinus demus Euboeae (Δήμος Αιδηψού) in Graecia 6482 incolarum (status: 2010). Ab administratione reformata anno 2011 (vide: Libellus Callicratis) pars est Histiaeae-Aedepsi demi, cuius est "unitas popularis" (δημοτική ενότητα).[1]

Wikidata Aedepsus
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 38°52′45″N 23°2′46″E
Numerus incolarum: 1 243, 1 310, 1 245, 1 249, 1 351

Gestio

Procuratio superior: Histiaea-Aedepsos

Tabula aut despectus

Aedepsus: situs
Aedepsus: situs

80 ex 752 fontibus calidis Graeciae Aedipso siti sunt, quare est locus periegeseos celeber.[2]

Thermae antiquae Heracli dicatae circiter 3 chiliometris a hodierno loco "Lutra Aedepsi" (Λουτρά Αιδηψού) in septentriones versus sitae erant, quarum reliquiae adhuc videntur. Fontes sulphurei (38-76°) tot laborantes attrahebant, ut iam tertio saeculo a.C.n. aegris vectigal impositum est.[3] Sulla, cum in podagrae morbum incidit, thermas Aidepsi adiit[4], multi alii secuti sunt (inter alios antiquitate imperatores Hadrianus et Constantinus I, novo aevo Eleutherius Benizelus, Winston Churchill, Aristoteles Onases et Maria Callas).

Aedepsus in insula Euboea
  1. Lex Callicratis Ministerium rerum domesticarum Graeciae
  2. The Guardian, 16 Martii 2002: Eternal springs
  3. Vox "Aidepsos", in: Siegfried Lauffer (Ed.): Griechenland. Lexikon der historischen Stätten. Von den Anfängen bis zur Gegenwart. Monaci 1989.
  4. Plutarchus, Sulla 26,3: Σύλλᾳ δὲ διατρίβοντι περὶ τὰς Ἀθήνας ἄλγημα ναρκῶδες μετὰ βάρους εἰς τοὺς πόδας ἐνέπεσεν, ὅ φησιν ὁ Στράβων ποδάγρας ψελλισμὸν εἶναι. διαπλεύσας οὖν εἰς Αἴδηψον ἐχρῆτο τοῖς θερμοῖς ὕδασι, ῥᾳθυμῶν ἅμα καὶ συνδιημερεύων τοῖς περὶ τὸν Διόνυσον τεχνίταις.

Nexus externi

recensere