Academia popularis Arnstadii Ilmenaviaeque

Academia popularis Arnstadii Ilmenaviaeque (Theodisce: Volkshochschule Arnstadt-Ilmenau) institutio educatoria publica est in Circulo Ilm sita. Cursus varii offeruntur secundum leges Thuringienses de adultis docendis excolendis erudiendis.

Academia popularis Arnstadii, apud stationem ferriviariam

Imago propria

recensere

Universitas popularis, cui sedes principales Ilmenaviae et Arnstadii, institutum educatorium qualitatis superioris in servitium totius circuli esse videtur. Observat notiones et Associationis Thuringiensis academiarum popularium (Thüringer Volkshochschulverband) et sic dictae Actionis Erfurter Kreuz. Academia die 12 Maii 1919 fundata ad summam quinque in locis agitat (Ilmenaviae, Arnstadii, Ilmae, Gräfenroda, Großbreitenbach); praeest ei domnus Rudigerus Hahn.

 
Academia popularis Ilmenaviae

Historia sedis Arnstadiensis

recensere

Ab initio ad adventum nazistarum

recensere

Inceptum academiae condendae die 10 Aprilis 1919 viros varios ante burgimagistrum Bielfeld congregavit. Postea die 26 Aprilis omnes cives in curiam vocati sunt, ut de re nova certiores fierent. Simul programma semestri primi praesentatum est. Comprehendit res de iuribus, de corpore humano explorando, de technica electronica, de chemia, de philosophia, de biologia, de historia Germanica, de bono usu microscopiorum, de botanica, de dramatibus Friderici Schiller. Lingua peregrina prima, quam in academiam docebant, fuit lingua Esperantica, vinculum honorabile inter homines sermone diversos. In animo fuit porro offerre praelectiones de historia musicae, de Cantoribus peritis Norimbergensibus Ricardi Wagner, de etymologia cognominum. Insuper quam primum auctores classici legerentur et linguae Anglica, Latina et Francogallica instruerentur.

Participatio in cursibus constabat minoris pretii; serierum frequentatio pretium minuit. E die 8 Maii inscriptiones incohatae sunt. Inauguratio sollemnis facta est die Lunae 12 Maii hora 18:30 in aula festiva Scholae principis Guntherii. Die 14 Maii domnus professor Deetjen Vimarianus praelectionem primam habuit disserens de poeta Arminio Löns.

Tempore Nazismi

recensere

Regno tertio, quod nuncupabant, academia nomen Scholae patrioticae (Heimatschule) nacta est. Die 28 Septembris 1933 professor Duken Ienensis de partibus novis ab academia populari agendis clarificavit, ut populo magis prodesset. Sed iam ex anno 1930 cursibus singulis argumenta patriotica haud defuerant. Studium populi istis novis temporibus sensim decrescebat; post annum 1939 Secundum bellum mundanum vitam academicam maxime debilitavit suffocavitque.

Temporibus socialismi

recensere

Die 10 Novembris 1945 reinauguratio sollemnis in Cinemateo Mercurii facta est. Tempore Rei publicae democraticae Germanicae sedes academiae in Via stationis ferriviariae nr. 3 erat. Anno 1969 haec offerebantur: linguae Russica et Anglica, commercialia, res secretario utiles, usus machinae dactylographicae rectus, tractatio electronica datorum, paedagogica, technica electronica, stenographia.

Oblata hodierna

recensere

Anno 2011 datae sunt 18.600 horae instructoriae, plus quam Erfordiae et Ienae. Inter decem cursuum participes inveniebantur octo feminae. Anno 2012 congressus academiarum popularium mediarum celebratus est, quo instituta totius Germaniae vocaverunt. Tunc de magno momento educationis disputatum est. Eodem anno symposium XIII internationale artificum ad Semitam culturalem Kleinbreitenbach convenientium habitum est unde sic dicta Semita artium nata est.

Generatim Ilmenaviae magis quam Arnstadii docetur, quippe quae universitatem technicam habeat.

Nexus externi

recensere