Semita artium (Kleinbreitenbach)
Semita artium (Theodisce: Kunstwanderweg Kleinbreitenbach) invenitur ad Kleinbreitenbach, tribum urbis Plaviae meridianum, in Circulo Ilm in Germania.
Descriptio
recensereSemita artificiorum ex eventis quotannis celebratis nata est, quae anno 2006 prima vice contigerunt sub titulo "Kleine Welt - große Welt" (Latine: Mundi parvi - mundi magni) Res omnes diligenter moderatur disponitquet Academia popularis Arnstadii Ilmenaviaeque. Ex anno 1997 quinque aut sex artifices nationum diversarum cursus habuerunt cum academiae popularis discipulis adultis adulescentibusque. Saepe artifices e regionibus in Thuringiam fraternis oriuntur, velut e Picardia, Essexia, Polonia Minore. Tamen exsistunt inter sculptores pictores fictores etiam cives aliunde degentes, ut Dacoromani, Bulgari, Slovaci, Aegypti, Dani, Austriaci, Itali, Ugandenses, Serbi, Algerienses.
Intentio
recensereArtificia in situ manent et monstrantur seu circa Ecclesiam defensoriam Romanicam seu in sepulcreto seu in area ante delubrum seu medio in vico seu praeter semitam ipsam chiliometrorum duorum. Itaque constanter via artium crescit, cui iam plus quam L res additae sunt. Artificia materiis diversis sunt: lapide, ligno, concreto, metallico.
Externi nexus
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Semitam artium spectant. |