Abila Lysaniae
Abila Lysaniae (Graece Ἄβιλα Λυσανίου) antiqua fuit urbs ad Chrysorrhoam flumen in provincia Coele Syria sita. Hodierno autem tempore locus est situs oppidi Suk Wadi Barada. Circa 20 chilometra abest a Damasco, Syria. Alii autem antiquam urbem oppidi hodierni Abil ad meridiem Emesae/Homs in Syria centrali sito adaequant. Cognomen urbis derivatum est a Lysania, olim praefectus regionis.
In situ adhuc ruinae templi, aquae ductus aliarumque spoliorum inscriptionumque prope ripam fluminis exstant. Quamquam nomen Abel ac Abila et origine et significatione inter se different similitudinis vocium causa fabula orta est hunc locum Abel sepulchrum esse. Etiam Novum Testamentum huius urbis mentionem fecit. Hodiernis quoque temporibus sedes titularis est Ecclesiae Catholicae Romanae nomine "Abilenus Lysaniae".
Bibliographia
recensere- "Abila" in Gulielmus Smith (1854). Dictionary of Greek and Roman Geography. Londinii: Walton & Maberly