Abel (Hebraice ‏הבל‏‎, Graece Ἄβελ) est filius secundus Adami et Evae hominum principum in Biblia et Alcorano. Cain ei frater natu maior fuit et Seth natu minor. Sic de fato Abelis liber Genesis narrat:

Abel, Theophanis Graeci opus tectorium
2 ... Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola.
3 Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino.
4 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum: et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus.
5 Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit: iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus.
6 Dixitque Dominus ad eum: Quare iratus es? et cur concidit facies tua?
7 nonne si bene egeris, recipies: sin autem male, statim in foribus peccatum aderit? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius.
8 Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum.
9 Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit: Nescio: num custos fratris mei sum ego?