Cain
Caïn (indecl.[1] aut Cain, -is[2]) vel Caīnus[3] (Hebraice קין, Qáyin; Arabice قابيل, Qābīl), est filius primus Adami et Evae hominum principum in Biblia et Alcorano. Abel et Seth ei sunt fratres natu minores. Caïn est agricola, cum Abel pastor sit. Caïn Abeli invidit, quia Deus sacrificia animalium Abelis maluit. Abelem occidit et signo Cainis affecto homicida primus a Deo expulsus est. In terram nomine Nod migravit et ibi familiam condidit.

Caïn in litteris
recensereDuo praeclarissima opera litteraria de Caïn ad romanticismum pertinentː poema Victoris Hugo La Conscience[4] et drama Byron Cain inscriptum (1821)[5]. Tertio loco memoratu dignum est poema Caroli Baudelaire Abel et Caïn[6] ad rebellionem provocans. Postea Ioannes Steinbeck quoque anno 1952 in mythistoria East of Eden fabulam Biblicam varie retractavit.
Notae
recensere- ↑ Cf. Ambrosii opus De Cain et Abel.
- ↑ Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove).
- ↑ "Inter quos Cainus et Abel numerantur"; Michaël Ponza, L'annotatore piemontese, ossia, Giornale della lingua e letteratura italiana, vol. 3 (1836): 296 [1].
- ↑ In Legenda saeculorum. Hic legere potes.
- ↑ Hic legere potes
- ↑ In Les Fleurs du mal (1857). Hic legere potes.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Cain spectant. |