Abbatia de Chertsey[1] olim iuxta oppidum Chertsey Surriae stetit in Anglia meridiana. Saeculo VII ab Earconvaldo condita est qui ipse abbas meruit et deinde episcopus Londiniensis fuerit.[2] Ibi rex Henricus VI anno 1471 sepultus est. Abbatia anno 1537 cum multis aliis monasteriis dissoluta est iussu regis Henrici VIII.

Murus delapidatus abbatiae de Chertsey

Annum abbatiae conditae quidam 666 asseverant e cartulario abbatiae, sed satis constat chartas antiquas huius domus saeculo XIII fictas esse.[3]

NotaeRecensere

  1. Fons nominis
  2. Beda, Historia ecclesiastica gentis Anglorum 4.6
  3. Carolus Plummer, ed., Venerabilis Baedae historiam ecclesiasticam ... (1896) vol. 2 pp. 217-219

BibliographiaRecensere