Sescenti sexaginta sex
Sescenti sexaginta sex (DCLXVI) est numerus de quo in Bibliis bis mentio facta est.
Loci Biblici
recenserePrimum in libro Regum I Veteris Testamenti:
- "Erat autem pondus auri, quod afferebatur Salomoni per annos singulos, sexcentorum sexaginta sex talentorum auri: (15) excepto eo, quod afferebant viri qui super vectigalia erant, et negotiatores, universique scruta vendentes, et omnes reges Arabiae, ducesque terrae."
- Reg I 10,14
Deinde in libro Apocalypsis Ioannis, 13, 18, in Novo Testamento:
- Ὧδε ἡ σοφία ἐστίν· ὁ ἔχων νοῦν ψηφισάτω τὸν ἀριθμὸν τοῦ θηρίου, ἀριθμὸς γὰρ ἀνθρώπου ἐστίν· καὶ ὁ ἀριθμὸς αὐτοῦ ἑξακόσιοι ἑξήκοντα ἕξ.
vel Latino sermone:
- "Hic sapientia est. Qui habet intellectum, computet numerum bestiae. Numerus enim hominis est: et numerus eius sexcenti sexaginta sex."
Interpretatio
recenserePlures opiniones de sensu huius verbi sunt. Fridericus Engels exempli gratia putabat numerum bestiae seu sexcentos sexaginta sex Neronem Caesarem designare. Nomen eius Hebraice est נרון קסר (rsK nvrN, vel in ordine Romana Nrvn Ksr). Similiter ac numeri Graeci et numeri Romani et litterae Hebraicae numeros significant. Valores numerorum additi aequant 666 in hoc modo:
666 =
Littera/Numerus Hebraicus | Littera Latina | Numerus Arabicus |
נ | N | 50 |
ר | R | + 200 |
ו | V | + 6 |
ן | N | + 50 |
ק | K | + 100 |
ס | S | + 60 |
ר | R | + 200 |
quod dicere vult N(E)RVN K(AE)S(A)R.
Propria
recensereNumerus Romanus
recensereModo Romano hic numerus est DCLXVI. Numerus ergo omnes figuras praeter M habet quibus numeri Romani designari possunt. Id tam mirum non est, si cogitas et modum, quo Romani numeros designabant, et 666.
Summa seriei numerorum
recensere666 summa est omnium numerorum ab 1 usque ad 36 (0+1+2+…+36). Confer rotulae ludum quod numeros habet ab zero usque ad triginta sex.