Vide etiam paginam fere homonymam: 2101 Adonis.

Adonis (-is sive -idis) fuit deus Graecus e mythologia Orientis introductus, Aphroditae vel Veneris amasius, cuius mortem et resurrectionem feriis annuis Adoniis celebrabantur. Mulieres hortos Adonis conficiebant. Urbs Phoenicum Byblos Adonidi sacra dicebatur[1]

Aphrodite et Adonis: vas Atticum c. 410 a.C.n. pictori Aesoni attributum (Museum Lupariense Lutetiae: MNB 2109)
Mors Adonis. Sepulcrum fictile Etruscum saec. II a.C.n. (Museum Gregorianum Etruscum Romae: no. 14147)

Nonnulla fragmenta e Sapphus carminibus veterrima testimonia cultus eius dei in Graecia habentur. In quibus etiam illa invocatio versu Adonio expressa legitur ὦ τὸν Ἄδωνιν.[2] Praxilla poëtria hymnum in Adonim composuit e quo tres versus nobis servantur.

Ammianus Marcellinus[3] physicorum interpretationem referens mythum Adonis ad segetes in flore carptas referebat.

  1. Strabo, Geographica XVI.2.18.
  2. Sappho fr. 63 Bergk, fr. 25 Edmonds; a Mario Plotio in Arte grammatica (6.516 Keil) citata. Vide etiam Max Treu, Sappho. München (Heimeran) 1963, p. 183 [ad frg. 21 D])
  3. Res gestae XXII.9.15.

Bibliographia

recensere
Veteriora
Noviora

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Adonim spectant.