Historia rami aurei ex Aeneide a I. M. G. Turner picta

The Golden Bough: A Study in Magic and Religion ('Liber rami aurei: tractatus de rebus magicis et religiosis') est commentarius de religionibus et mythis ab Iacobo Georgio Frazer anthropologo Britannico scriptus. Prima huius operis editio duobus voluminibus anno 1890 divulgata est; tertiam autem editionem auctor in duodecim volumina extendit annisque ab 1911 ad 1915 edidit.

Iudicium Paridis in speculo Etrusco pictum: deae malum novo regi dant, quem oportet veterem regem interficere

Origo operis Frazeriani fuit mythus late notus, multis modis repetitus, de iuvene qui veterem regem interficit regnoque succedit. Incipit a successione regum Nemorensium fano Dianae iuxta Ariciam institutorum. Titulus autem ex Aeneidos libro sexto deducitur, in quo Aeneam et Sibyllam, ut in regnum inferorum intrent, ramum aureum praeferre oportet.

BibliographiaRecensere

EditionesRecensere

  • 1890: The Golden Bough, prima editio. 2 voll. I, II
  • 1900: The Golden Bough, altera editio. 3 voll. I, II, III
  • 1906: Adonis Attis Osiris, prima editio textus
  • 1907: Adonis Attis Osiris, altera editio textus
  • 1911-1915: The Golden Bough, tertia editio. 12 voll.:
    • 1911: pars 1, The Magic Art. 2 voll. vol. i (editio 1920) vol. ii
    • 1911: pars 2, Taboo and the Perils of the Soul textus
    • 1911: pars 3, The Dying God textus
    • 1912: pars 5, Spirits of the Corn and the Wild. 2 voll. vol. i vol. ii
    • 1913: pars 6, The Scapegoat textus
    • 1913: pars 7, Balder the Beautiful. 2 voll. vol. i vol. ii
    • 1914: pars 4, Adonis Attis Osiris. 2 voll. (cuius libri haec est tertia editio) vol. i, vol. ii
    • 1915: vol. 12 cum bibliographia et indice totius operis textus
  • 1937: Aftermath: a supplement to the Golden Bough textus

Editiones abbreviataeRecensere

VersionesRecensere

  • 1903-1911: Le rameau d'or (versio Francogallica editionis alterae)
  • 1921: Adonis (versio Francogallica voluminis i partis 4 editionis tertiae)
  • 1926: Atys et Osiris (versio Francogallica voluminis ii partis 4 editionis tertiae)
  • 1926: Le bouc émissaire (versio Francogallica partis 6 editionis tertiae)
  • 1927: Tabou et les périls de l'âme (versio Francogallica partis 2 editionis tertiae)
  • 1930: Le cycle du rameau d'or (versio Francogallica voluminis 12 editionis tertiae)
  • 1931: Balder le magnifique (versio Francogallica voluminis i partis 7 editionis tertiae)
  • 1931: Le dieu qui meurt (versio Francogallica partis 3 editionis tertiae)

Critica et historicaRecensere

  • Robert Ackerman, The Myth and Ritual School: J. G. Frazer and the Cambridge Ritualists. 2002. ISBN 0-415-93963-1.
  • Mary Beard. Frazer, Leach, and Virgil: The Popularity (and Unpopularity) of the Golden Bough. Comparative Studies in Society and History vol. 34 (1992) pp. 203-224.
  • Eric Csapo, Theories of Mythology (Oxonii: Blackwell, 2005. ISBN 631-23248-6) pp. 36-43, 44-67.
  • Robert Fraser, The Making of The Golden Bough: The Origins and Growth of an Argument. Londinii: Macmillan, 1990.
  • Jonathan Z. Smith. When the Bough Breaks. In Map is not territory (Sicagi: University of Chicago Press, 1978) pp. 208-239.

NotaeRecensere