Hymnus in Adonidem a poëtria Sicyonia Praxilla quinto saeculo a.C.n. compositus est, e quo tres versus nobis servantur in Epitome proverbiorum Zenobii sophistae.[1] In his versibus verba Adonidis mortui recitantur, qui populo inferorum dicit quas res terrestres se maxime desiderare:

Aphrodite et Adonis: vas Atticum c. 410 a.C.n. pictori Aesoni attributum (Museum Lupariense Lutetiae: MNB 2109)
κάλλιστον μὲν ἐγὼ λείπω φάος ἠελίοιο
δεύτερον ἄστρα φαεινὰ σεληναίης τε πρόσωπον,
ἠδὲ καὶ ὡραίους σικύους καὶ μῆλα καὶ ὄγχνας.

("Carissimam rem solis lucem relinquo, secundam stellas lucentes faciemque lunae, etiamque cucumeres maturos et mala et pira.") Inde proverbium oritur Graecum Ἠλιθιώτερος τοῦ Πραξίλλης Ἀδώνιδος "stupidior quam Praxillae Adonis": stupidus enim qui solem cucumeremque eodem pretio aestimet.

NotaeRecensere

BibliographiaRecensere

Editiones fragmenti
Eruditio
  • J. P. Rossignoli Galli in Journal des savants (1837 fasc. 1) pp. 36-47
  Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.