Journal des sçavans
Le Journal des sçavans (orthographia hodierna ː Journal des savants) fuit primum periodicum scientificum et litterarium Europaeum per Dionysium de Sallo[1], ministri Colberti patrocinio fretum, ab anno 1665 Lutetiae vulgatum ː primus fasciculus diem 5 Ianuarii 1665 praeferebat. Primi anni huius publicationis Latine conversi sunt, cui versioni Ephemerides eruditorum[2] titulus inscribebatur.
Quod periodicum de rebus in republica litteraria novis omnes homines doctos certiores facere volebat, re vera praecipue recensiones novorum librorum ab ipso Dionysio de Sallo conscriptas divulgabat. Qui cum acerbiores auctorum censuras promeret multas inimicitias sibi paravit et mox abiit. Iam anno 1666 abbas Gallois ei successit. Tanto tamen favore publicationem huiusmodi lectores eruditi prosecuti sunt ut imitatores non defuerint. Iam mense Martio eiusdem anni Philosophical transactions Londinii vulgari coepta sunt, et ab anno 1682 Acta eruditorum Lipsiae in Germania Latine edita. Etenim antea eruditi non nisi per epistulas inter sese communicare poterant, e quibus epistulis nonnullae postea in lucem typographicam mittebantur. Praeterea fuere librarii qui, spreto privilegio a Ludovico XIV dato, textum sine permissu imprimi fecerunt - inter alios Danielis Elsevierus Amstaelodami - et minore pretio per Europam divendebant adeo ut hodie in bibliothecis facilius in Hollandicum Journal des sçavans septimi decimi saeculi incideris quam in Parisinum[3]. Nam typographi Batavi omnes fasciculos ad eundem annum pertinentes in librum in-12, commodioris magnitudinis, cogebant (fasciculi genuini Parisienses in-quarto erant).
Quamquam verba Journal et Ephemerides ad publicationem cotidianam alludere videbantur, fasciculi re vera hebdomadibus fere prodibant. Hodieque, curante Academia Inscriptionum et Litterarum Humaniorum[4], publicatio bis in anno continuatur quidem (intermissa est tantum inter 1792 et 1816) sed argumenta rerum in ea disputatarum non iam ut olim ad omnes scientias spectant sed ad res historicas tantummodo.
Notae
recensere- ↑ Hic enim latet sub falso nomine "sieur de Hédouville".
- ↑ Lipsiae, 1667, ab M.F. Nitschio.
- ↑ Vittu J.P., «Les contrefaçons du Journal des savants de 1665 à 1714», in Les Presses grises : la contrefaçon du livre (XVIe-XIXe siècles), Paris, 1988 ː 303-331
- ↑ Publicationes Academiae
Plura legere si cupis
recensere- Raymond Birn, « Le Journal des savants sous l'Ancien Régime », in Journal des savants, 1965 ː 15-35
- Jeanne Peiffer et Jean-Pierre Vittu, "Les journaux savants, formes de la communication et agents de la construction des savoirs (17e-18e siècles)", Dix-huitième siècle 2008(40) ː 281-300
- Jean-Pierre Vittu, " Le Journal des savants 1665-1714 ː L'instrument central de la République des Lettres ", in Journal des savants, 2002 ː 349-377
- "La formation d'une institution scientifique : le Journal des Savants de 1665 à 1714, d'une entreprise privée à une semi-institution" in Journal des Savants, 2002 ː 79-203