Marcus Aemilius Lepidus (consul 187 a.C.n. et 175 a.C.n.)

Marcus Aemilius Lepidus (natus die ingnoto – mortuus anno 152 a.C.n.) fuit vir consularis Romanus.

Regii Lepidi:Nova Statua Marci Aemilii Lepidi

Cursus honorum recensere

Aemilius 201 a.C.n. legatus in Graeciam ad Ptolemaeum V regem Aegyptiorum et Philippum V regem Macedonum missus est[1]. Fuit aedilis curulis anno 193, praetor Siciliae (191) et consul I (anno 187 a.C.n. una cum Gaio Flaminio C.f.). Hoc anno Marcus Aemilius Lepidus cum Liguribus pugnavit, quo bello duas aedes vovit, Dianae et Iunoni Reginae. Eodem anno claram viam quae e Placentia ad Ariminum ducebat aedificari iussit. Haec via et tota regio in eius honorem nomen 'Aemilia' acceperunt[2]. Anno 183 IIIvir colonias Romanas Parmam et Mutinam deduxit. Lepidus, qui iam ab anno 199 a.C.n. pontifex cooptatus erat, anno 180 a.C.n. Pontifex Maximus creatus est. Anno 179 censor factus, dehinc sexies princeps senatus appellatus est. Anno quo censor fuit templa Dianae et Iunonis Reginae dedicavit, quod factum ludis scaenicis publice celebratum est[3]. Anno 175 a.C.n. una cum Marco Fulvio Nobiliore consul II fuit et de Liguribus triumphavit. Anno 173 Xvir agris dandis in Liguria et Gallia. Statua in Capitolio ei posita est[4].

Bibliographia recensere

Notae recensere

  1. Titus Livius, Ab urbe condita XXXI 2,1-4; 18,1-4; Polybius, Historiae XVI 27; 34,1-7
  2. Titus Livius, Ab urbe condita XXXIX 2,7-11
  3. Titus Livius XL,52,1.
  4. Valerius Maximus, Factorum et dictorum memorabilium libri IX III 1,1


Antecessores:
Gaius Livius M.f. Salinator et Marcus Valerius M.f. Messalla
Consul
187 a.C.n.
cum
Gaio Flaminio C.f.
Successores:
Spurius Postumius L.f. Albinus et Quintus Marcius L.f. Philippus
Antecessores:
Gnaeus Cornelius Cn.f. Scipio Hispallus et Quintus Petillius Spurinus
Consul
175 a.C.n.
cum
Publio Mucio Q.f. Scaevola
Successores:
Spurius Postumius A.f. Albinus Paullulus et Quintus Mucius Q.f. Scaevola