Gaius Flaminius C.f. (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 183 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Gens recensere

Pater eius homo novus annis 223 et 217 a.C.n. bis consulatum gessit.

Cursus honorum recensere

Flaminius anno 209 quaestor Publii Cornelii Scipionis fuit, anno 196 aedilis frumentum inter plebeios parvo pretio dividit, quod ab incolis Siciliae acceperat, qui grati patris eius obliti non erant[1]. Anno 193 praetor in Hispania Citeriore fuit et ad usque annum 190 feliciter contra Celtiberos certavit. Anno 187 una cum Marco Aemilio Lepido consul electus Marcum Fulvium Nobiliorem consularem contra accusationes collegae sui Lepidi defendebat[2]. Feliciter in Liguria pugnavit et viam a Bononia ad usque Arretium exstruxit[3]. Ab anno 181 IIIvir deducendae coloniae Aquileiae fuit, quae urbs anno 181 a.C.n. condita est.

Bibliographia recensere

Notae recensere

  1. Titus Livius, Ab urbe condita XXXIII 42,8
  2. Titus Livius, op.cit. XXXVIII 43,8-44,3
  3. Titus Livius, op.cit. XIL 2,1-11


Antecessores:
Gaius Livius M.f. Salinator et Marcus Valerius M.f. Messalla
Consul
187 a.C.n.
cum
Marco Aemilio Lepido
Successores:
Spurius Postumius L.f. Albinus et Quintus Marcius L.f. Philippus