Marcus Valerius M.f. Messalla (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 167 a.C.n.) vir publicus Romanus erat.

Gens recensere

Filius eius Marcus Valerius Messalla anno 161 a.C.n. consulatum adeptus est.

Cursus honorum recensere

Valerius anno 193 praetor peregrinus fuit[1]. Postquam semel frustra consulatum appetivit, anno 188 una cum Gaio Livio M.f. Salinatore electus est[2] neque autem Pisae cum Liguribus in provincia multum effecit[3]. Anno 181 legatus Lucii Aemilii Paulli in Liguriam rediit[4]. Anno 174 legatus in Macedoniam missus est[5]. Ab anno 172 XVvir sacris faciundis erat et post annum 167 mortuus est.

Bibliographia recensere

Notae recensere

  1. Titus Livius, Ab urbe condita XXXIV 55,6
  2. Titus Livius, op.cit. XXXVII 47,7; XXXVIII 35,1
  3. Titus Livius, op.cit. XXXVIII 42,1
  4. Titus Livius, op.cit. XL 27,3
  5. Titus Livius, op.cit. XLI 22,3


Antecessores:
Gnaeus Manlius Vulso et Marcus Fulvius M.f. Nobilior
Consul
188 a.C.n.
cum
Gaio Livio M.f. Salinatore
Successores:
Marcus Aemilius M.f. Lepidus I et Gaius Flaminius C.f.