Gaius Livius M.f. Salinator (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 170 a.C.n.) vir publicus Romanus erat.

Gens recensere

Pater eius Marcus Livius M.f. Salinator bis (annis 219 et 207) consul Romanus fuit.

Cursus honorum recensere

Anno 204 aedilis curulis fuit et 202 praetor duabus legionibus in Bruttio praefuit. Inter Bellum Secundum Maecedonicum contra Philippum V regem praefectus classis erat. Anno 193 e proelio apud Mutinam contra Boios dux equitatus sociorum victor abiit[1]. Anno 192 frustra candidatus consulatus fuit, anno 191 praetor II Antiochum III regem Syriae in pugna navali apud Ephesum vicit[2]. Quo facto classem ad Hellespontum duxit cuius litora pacavit subegitque, securum transitum in Asiam Scipionibus bellum cum Antiocho III gesturis ut praeberet[3]. Anno 190 legatus ad regem Prusiam I missus est, quocum societatem iniit contra Antiochum III[4]. Anno 188 una cum Marco Valerio M.f. Messalla consulatum administravit atque provinciam Galliam suscepit. Ibi oppidum Forum Livii condidit. Livius eius mortem anno 170 a.C.n. rettulit[5], sed sub anno 167 a.C.n. de Livio vivo scripsit[6].

Bibliographia recensere

Notae recensere

  1. Titus Livius, Ab urbe condita XXXV 5,8-10
  2. Appianus, Syriaca, 101-108. Titus Livius XXXVI.42.
  3. Appianus, Syriaca, 112-113 et 121-123. Titus Livius XXXVII.9.5-11.
  4. Titus Livius, op.cit. XXXVII 25,13-14; Polybius, Historiae XXI 11,12
  5. Titus Livius, op.cit., XLIII 11,13
  6. Titus Livius, op.cit., XLV 22,11


Antecessores:
Gnaeus Manlius Vulso et Marcus Fulvius M.f. Nobilior
Consul
188 a.C.n.
cum
Marco Valerio M.f. Messalla
Successores:
M. Aemilius M.f. Lepidus I et Gaius Flaminius C.f.