Factorum et dictorum memorabilium libri IX

Factorum er dictorum memorabilium libri IX vel De factis dictisque memorabilibus vel Facta et dicta memorabilia est collectio mille fere exemplorum a scriptore Latino Valerio Maximo (natus ca. 20 a.C., mortuus 50 p.C.n.) Tiberio imperatore composita, quibus imprimis virtutes priscorum Romanorum aetate rei publicae Romanae illustrentur.

Facta et dicta memorabilia

In praefatio operis auctor haec exempla et docendi causa instituisse et ut aemulentur explicavit. Usque ad initium aevi illuminationis hoc opus ubique in Europa magni momenti fuit. Multi exempla eius consulebant num quid ex iis sumptum etiam vitae cottidianae eorum prosit. Valerius decem fere annos in componendo libro versabatur scripta Ciceronis, Livii, Sallustii, Pompei Trogi, Marci Terentii Varro aliorumque scriptorum historiae perscrutans. Valerius, cum unumquemque novem librorum in partes affines dividisset, primus hac dispositione usus est.

Valerius Maximus variis de rebus exempla composuit aut redigit, praecipue has tractavit:

  • Fortitudo
  • Crudelitas
  • Somnia
  • Fides
  • Amicitia
  • Qualitates imo celatae
  • Moderatio
  • Verecundia
  • Omina
  • Amor parentum
  • Similitudines speciei
  • Auctoritas
  • Ultio
  • Superstitio

Fontes recensere