Zoopharmacognosis[1] seu zoopharmacognosia[2] est consuetudo animalium, morbis vel invaliditatibus affectorum, quae plantas aliasve res salutares comedunt. Talibus curis iam ab Aristotele et Theophrasto relatis,[3] inter eruditos recentiores D. H. Janzen medicamentorum botanicorum apud varia animalia usum observavit.[4] Verbum Anglicum zoopharmacognosy Eligius Rodriguez et Ricardus Wrangham anno 1993 primi excogitaverunt.[5]

Psittaciformes (Ara ararauna, Ara macao, Ara severus, Amazona farinosa, Pionus menstruus, Pyrilia barrabandi) terram comedunt.
  1. Nomen Graecolatinum contextibus vernacularibus repertum, e.g. "Of the two methods of zoopharmacognosis in primates I will focus on ..."
  2. Nomen Graecolatinum contextibus vernacularibus repertum, e.g. "la automedicación de los animales: la zoopharmacognosia[nexus deficit]"
  3. Aristoteles, Historia animalium 611a17-612a34, 613a2-5; Theophrastus, De causis plantarum 6.4.6-7
  4. Janzen (1978)
  5. Rodriguez et Wrangham (1993)

Bibliographia

recensere
 
Fungus Ganoderma applanatum, quod pharmacum immunostimulans praebet, a Gorilla gorilla usitatum (Cousins et Huffman (2002) p. 71)
 
Felis silvestris catus gramina masticans
Generalia
  • Eraldo Costa Neto, "Zoopharmacognosy, the self-medication behavior of animals" in Interfaces científicas vol. 1 (2012)
  • Eloy Rodriguez, Richard Wrangham, "Zoopharmacognosy: The Use of Medicinal Plants by Animals" in Phytochemical Potential of Tropical Plants (Recent Advances in Phytochemistry 27, 1993) pp. 89-105
Pharmacognosis animalium variorum
Pharmacognosis primatum
Pharmacognosis hominidarum
Pharmacognosis generis Hominis

Nexus externi

recensere