Zmulna[1] (Theodisce: Schmölln) est oppidum in Circulo Altenburger Land in Thuringia orientali ad flumen Sprotte situm. Pridie Kal. Ian. 2023 vixerunt 13.684 homines[2] hic in locis.

Puteus in area nundinarum

Historia

recensere

Anno 1066 monasterium Benedictinum quoddam nucleum oppidi hodierni creavit; ibi picem coquentes et resinarii habitabant. Conoebii istius privilegia diversa fuerunt in commerciis faciendis, in monetis cudendis, in vectigalibus exigendis. Privilegia urbana autem anno 1329 data sunt. Dynastia Wettinensis anno 1398 hic regere coepit. Anno 1990 suffragium publicum adiunctionem urbis ad Thuringiam fovebat, cum incolae inde ab anno 1952 sub iugo Lipsiensi vixissent.

Res aspectabiliores

recensere

Curia trium tabulatorum fundamenta Gothica habet et cameras antiquas in cella; frons secundum genus Renatum videtur. Turris Baroca cum lanterna et vertice post incendium anni 1772 reconstructa est. Eodem anno ecclesia parochialis Sancti Nicolai renovata est, quae saeculi XV est.

Oeconomica

recensere

Zmulnae non solum agricultura sed etiam fabricatio butonum, peniculorum et instrumentorum ferreorum vigebat. Ferriviarius connexus emolumento urbano valde profuit.

Excursiones

recensere

Variae sunt facultates excursionum in naturam ambientem faciendarum. Castella quoque adsunt, e.g. castellum Barocum apud Tannenfeld cum viridario, castellum generis Renati in Ponitz. Laetificant etiam fanum cum organo tubulato domini Silbermann atque castellum aquaticum in Dobitschen.

In Altenkirchen habueris museum rusticum, in Blankenhain museum agriculturae, in monte Pfefferberg Turrim Ernst-Agnes. Ibi anno 1846 societas prima corpus exercentium Thuringiensium condita est. Territorium protectorium Vallis Sprotte superioris plantis bestiisque institutum homines delectat eosque gaudio afficit.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Zmulnam spectant.