Virga (mensura)
(Redirectum de Yd)
Virga[1] (-ae f.) seu ulna[2] (-ae f.) est unitas longitudinis in systematibus mensurae Anglicis ut appellatur, sive imperialibus, in usu in Civitatibus Foederatis et Britanniarum Regno. Anglice scribitur yard, cuius imminutio est yd.
In systemate Anglico sunt quattuor virgae, quae sunt:
- Virga publica Anglica: variabilis propter aeneam ligationem qua constructum est exemplar anno 1895.
- Virga legitima Americana: 0,914401829 m in 68 F seu 20 C.
- Virga industrialis Americana: 0,91440000 m in 68 F sive 20 C.
Quia unitas usitatissima industriali technicoque ambitu pollex (1/36 virgarum aequipollens) est, ad vitanda problemata debita discrepantiae inter virgas Britanniae et Civitatum Foederatarum, constat inter omnes unum pollicem aequipollere 25,400000 mm in 20 C, et ergo una virga tribus pedibus, 36 pollicibus atque 0,9144 m aequivalet.
Notae
recensere