Y Yn
Y Yn,[1] litteris Sinicis 伊尹, translitteratione pinyin Yi Yin, fuit fortasse minister regis Sinarum Tang(en) prolisque eius, fortasse usurpator. Coquus philosophusque politicus atque denuo "magnus sapiens" in legendario historico celebratur.
Obitus: 1549 a.C.n.;
Patria: Shang dynasty
Familia
Annales bambusei
recensereLiber Mencius
recensereVeres autumnique domini Lü
recensereIn Veribus autumnisque domini Lü (Lüshi Chunqiu), a Lü Buwei editis, Yi Yin filium fuisse dicitur mulieris cuiusdam ad ripam fluminis Yi habitantis: illam rure doloribus prehensam peperisse, mortem obiisse, in morum arborem mutatam esse; feminam domi nobilis Youshen infantem sub arbore iacentem repperisse, cuius dominus puerulum educandum coquo familiari commendavit. Iuvenem denuo ab omnibus admiratum, artem coquinariam optime scientem, rex Tang(en) (familiae regiae Shang conditor) apud se convocavisse dicitur, qui statim coquus, mox etiam consiliarius factus erit. Dissertatio eius, in qua rem publicam dirigi suadet eodem modo quo cibos saporesque, recitatur. Quinque sapores enumerantur, qui sunt 酸 suān amarus, 苦 kǔ acer, 甜 tián dulcis, 辣 là pungens vel 熱 rè calidus, 咸 xián salsus. Enumeratio optimorum ciborum, ex omnibus Sericae regionibus provenientium, sequitur. E qua historia Yi Yin conditor mythicus artis coquinariae Sinensis esse fingitur.
Analecta Confucii
recensereLiber documentorum
recensereIn Libro documentorum (Shujing) contio regis Cheng Tang datur ubi rex se consilia "magni sapientis" petivisse confessus est. "Magnus sapiens" Yi Yin fuisse censetur. Rege Tang mox mortuo, Yi Yin successionem illius nepotis Tai Jia(en) confirmavisse dicitur, consilia die incoronationis dedisse, brevem incarcerationem iuvenis regis imperavisse, multo tardius nova consilia protulisse eo tempore quo se ab officio retrahi paraverit.
Notae
recensere- ↑ "Y Yn, Chim Tam, Tai Kia" (Tabula chronologica p. 6 et passim apud Google Books)
Bibliographia
recensere- Fontes antiqui
- 299 a.C.n. nisi antea : Zhushu jinian ("The Annals of the Bamboo Books" in James Legge, ed. et interpr., The Chinese Classics. Vol. 3 i: The first part of the Shoo King [Hongcongi, 1865] prolegomena pp. 129-130)
- post 289 a.C.n. : Mencius 2.B.2.8, 5.A.6.4-5.A.7.9, 5.B.1.2, 6.B.1.6 et alibi (James Legge, ed. et interpr., The Chinese Classics. Vol. 2: The Works of Mencius. [2a ed. Oxonii: Clarendon Press, 1895] pp. 214, 360-364, 370, 433 et alibi)
- c. 239 a.C.n. : Lü Buwei, ed., Lüshi Chunqiu 14/2.1, 14/3.4 (John Knoblock, Jeffrey Riegel, edd. et interprr., The Annals of Lü Buwei [Stanfordiae, 2000] pp. 306-311)
- saec. III/I a.C.n. : Analecta Confucii 12.22 (James Legge, ed. et interpr., The Chinese Classics. Vol. 1: Confucian Analects [etc.]. 2a ed. Oxonii: Clarendon Press, 1893 p. 261)
- ante 139 a.C.n. : Huainanzi 11.16, 19.1, 20.25, 20.26 (John S. Major et al., interprr., The Huainanzi: a guide to the theory and practice of government in early Han China [Novi Eboraci: Columbia University Press, 2010])
- ante 122 a.C.n. : Zhuangzi 23, 28 (James Legge, interpr., The Sacred Books of China: The texts of Taoism vol. 2 [Oxonii: Clarendon Press, 1891] pp. 80, 162
- 320 p.C.n. nisi antea : Shujing, libri Shang, 3-6 (James Legge, ed. et interpr., The Chinese Classics. Vol. 3 i-ii: The Shoo King [Hongcongi, 1865] pp. 184-219)
- Eruditio
- E. N. Anderson, Food and Environment in Early and Medieval China (Philadelphiae: University of Pennsylvania Press, 2014) pp. 85-87
- David R. Knechtges, "Food in Early Chinese Literature" in Journal of the American Oriental Society vol. 106 (1986) pp. 49-63 ad pp. 53-54 JSTOR
- Roel Sterckx, Food, Sacrifice, and Sagehood in Early China (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2011) pp. 65-76
Nexus externi
recensere- Ulrich Theobald, "Yi Yin 伊尹" (2010) apud China Knowledge