Woltersdorf commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Lüchow-Dannenberg est. Ad Woltersdorf commune vici Klein-Breese, Lichtenberg, Thurau atque ipse Woltersdorf pertinent. Woltersdorf pars communis generalis Lüchow est.

Wikidata Woltersdorf
Res apud Vicidata repertae:
Woltersdorf: insigne
Woltersdorf: insigne
Civitas: Germania
Locus: 52°57′0″N 11°13′0″E
Numerus incolarum: 892
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Lüchow (terra Wenedorum)

Geographia

Superficies: 28.05 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Trebel, Lemgow

Tabula aut despectus

Woltersdorf: situs
Woltersdorf: situs
Turris telecommunicationis in vico Thurau ad Woltersdorf pertinente

Historia

recensere

Woltersdorf ab equite nomen cepit, qui saeculo 13 hic vicum condidit. Nomine Waltirstorpe anno 1371 primo in actis descriptus est. Postea pars Ducatus Luneburgensis fuit. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Woltersdorf ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris et ab anno 2006 pars Lüchow communis generalis est. Anno 1972 vici supra dicti ad Woltersdorf adiuncti sunt.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Woltersdorf spectant.
 
Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!