Trebel commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Lüchow-Dannenberg est. Ad Trebel commune vici Dünsche, Gedelitz, Groß Breese, Klautze, Liepe, Marieben, Nemitz, Pannecke, Tobringen, Trebel atque Vasenthien pertinent. Trebel pars communis generalis Lüchow est.

Wikidata Trebel
Res apud Vicidata repertae:
Trebel: insigne
Trebel: insigne
Civitas: Germania
Locus: 53°0′0″N 11°19′0″E
Numerus incolarum: 986
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Geographia

Superficies: 66.86 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Langendorf, Gorleben, Prezelle, Lemgow, Woltersdorf, Lüchow, Gusborn

Tabula aut despectus

Trebel: situs
Trebel: situs
Ecclesia Trebel saeculo 12 aedificata

Historia

recensere

Trebel vicus anno 1360 nomine Trebele primo in actis descriptus est[1], sedecclesia iam saeculo 12 aedificata est[2]. Postea pars Ducatus Luneburgensis fuit. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Trebel ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris et ab anno 2006 pars Lüchow communis generalis est. Anno 1972 vici supra dicti ad Trebel adiuncti sunt.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Trebel spectant (Trebel, Trebel (Wendland)).
 
Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!