Wilhelm-Dörpfeld-Gymnasium est schola Elberfeldensis in medio monte Johannisberg dicto iuxta odeum civitatis sita, quae instituta est ad linguas et veteres et modernas pariter colendas. Iamdudum orta, nempe anno 1592, nomen suum non prius quam anno 1936 traxit ab alumno clarissimo.

Statua Athenae prope aditum scholae

Incipit pars historica

recensere

De classe Latina instituta

recensere

Etiam ante rerum ecclesiasticarum reformationem Elberfeldenses scholam habuisse satis constat, sicut patet ex testamento quodam anno 1519 in favorem „ludimoderatis“ eorundem conscripto. Quae schola autem doctrina linguarum neglecta nullam nisi simplicem tantum eruditionem praebuisse dicitur. Qua de causa vetus gymnasium Elberfeldense se nequaquam ante annum 1592 ortum esse profitebatur, quo anno reformata, ut dicunt, ecclesia Elberfeldensis scholae suae classem adiunxit Latinam, cui rector proprius praepositus est non solum linguam Latinam, sed etiam Graecam et Hebraicam docturus. Ex quo anno omnis eruditio superior in urbe, quam nunc Wuppertal autumant, coepisse dicatur.

Fundata autem est classis Latina super beneficia altaris S. Catharinae, quae classis instituta est ad adulescentes eo melius praeparandos, ut academiam quandam vel universitatem intrare possint. Quibus temporibus plurimi iuvenes Elberfeldenses academiam illustrem Nassovicam-Herbornensem, vel postea Brandeburgicam Electoralem, quae Teutoburgi Cliviorum florebat, petere solebant.

De institutionis locis mutatis

recensere
 
Wilhelm-Dörpfeld-Gymnasium

Schola Latina una cum schola Germanica, ut dicebatur, usque ad annum 1830, quo anno schola mercatoria segregata est, sub eodem tecto extitisse traditur.

Prima domus iuxta coemiterium S. Laurentii sita anno 1687 cum tota fere urbe incendio vastata est. Tum ptochotrophium in platea Mäuerchen dicta situm utramque scholam per 31 annos recipiebat. Anno autem 1718 schola in novam domum in ipso primae scholae loco aedificatam remigravit. Anno vero 1821 schola tralata est in sodalitatis litterariae domum, quae sita erat in platea viridi dicta. Anno autem 1876 locus iterum cum scholae negotiatoriae domo in monte Döppersberg sita mutatus est.

Anno 1893 tandem sedes, quam etiam nunc obtinet, gymnasio data est. Aedificia vero anno 1943 bello deleta sunt. Tum disciplina in locis remotioribus, quos tutiores putabant velut urbem Gera, continuabatur. Finito bello nonnulli praeceptorum et discipulorum iam mense Octobri anni 1945 in urbem Wuppertal reverterunt et in aedificio quodam argentariorum municipalium conveniebant. Domus bello deleta in eodem loco ac prius, mutata quidem facie, reconstructa est et ex eo scholae usui est.

Anno 2012 materia venenosa nomine asbestus ubique in parietibus aedificii inventa statutum est aedificium esse delendum. Eodem loco scholam reconstrui consilium est.

De legibus datis vel condicione constituta

recensere

Vetustissimae leges utriusque scholae Elberfeldensis anno 1612 institutae esse videntur, quae bis tantum intra saeculum revisae usque ad annum 1707 valebant.

(continuandum)

Incipit recensio alumnorum illustrissimorum

recensere
  • Garnerius Teschenmacher rerum scriptor et theologus, 1590–1638
  • Casparus Sibelius theologus, 1590–1658
  • Fridericus Engels philosophus, 1820–1895
  • Gulielmus Dörpfeld archaeologus, 1853–1940
  • Eduardus ab Heydt artificum maecenas, 1882–1964
  • Martinus Niemöller theologus, 1892–1984
  • Christophorus Maria Herbst histrio, * 1966

Incipit recensio praeceptorum illustrissimorum

recensere
  • Hermannus Crusius philologus et poeta, 1640–1693
  • Fridericus Adolphus Gulielmus Diesterweg paedagogus, 1790–1866
  • Carolus Guilielmus Bouterwek conditor sodalitatis historicae Montanae, 1809–1868
  • Adolphus Kolping ecclesiae Romanae presbyter, 1813–1865
  • Gulielmus Crecelius rerum scriptor, 1828–1889
  • Carolus Bardt philologus, 1843–1915
  • Georgius Kaibel philologus, 1849–1901
  • Richardus Hoche philologus, 1854–1906
  • Joannes ab Arnim philologus, 1859–1931
  • Augustus Frickenhaus archaeologus, 1882–1925
  • Carolus Gulielmus Weeber rerum scriptor et philologus, * 1950

Incipit recensio fontium

recensere
  • Wilhelm Bouterwek, Geschichte der Lateinischen Schule zu Elberfeld, Elberfeldiae 1865
  • Ludwig Scheibe, Zeittafel der Geschichte der Lateinischen Schule und des aus ihr hervorgegangenen Gymnasiums in Elberfeld, Elberfeldiae 1893
  • Fritz Jorde, Geschichte der Schulen von Elberfeld, Elberfeldiae 1903
  • Erinnerungsschrift zur Hundertjahrfeier der am 24. Februar 1824 erfolgten staatlichen Anerkennung des Gymnasiums, Wuppertal 1924
  • Geschichte(n) aus dem WDG, 1579–2004, hrsg. von Elke Brychta zum 425-jährigen Jubiläum, Wuppertal 2004
  • Grüne Blätter (Sodalitatis gymnasio favendo nuntii)

Incipiunt nexus quidam externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Wilhelm-Dörpfeld-Gymnasium spectant.