Aperire sectionem principem
Washington Bartlett

Washington Bartlett (natus familia Iudaica in Savannah, Georgia die 29 Februarii 1824; Quercupoli mortuus repente die 12 Septembris 1887), causidicus, fuit politicorum peritus Americanus factionis Democraticae, qui Franciscopolis praefectus urbis (1883 - 1887) et breviter anno 1887 a die 8 Ianuarii usque ad mortem decimus sextus Californiae gubernator (adhuc hodie solus religionis Iudaicae) fuit.

Nexus externiRecensere

  Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!