Viventius
Viventius, vir Pannonius Sisciae natus et ante 384 mortuus[1], est senator Romanus quem imperator Valentinianus mense octobri 365 ad praefecturam urbanam promovit usque ad maium 367.
Cursus honorum
recensere- 464ː Quaestor Sacri Palatii erat cui una cum officiorum magistro Ursacio causae morbi Imperatorum investigandae mandatae sunt. Etenim Valentinianus et Valens morbo adfecti ambo eodem tempore malas artes et veneficium quoddam suspicabantur. Nihil tamen inventum est[2].
- 465-7ː Praefectus Urbi. Rivalitate inter duos papas Ursinum et Damasum et eorum fautoribus orta ob cruentas rixas quibus obviam ire nequibat Viventius in suburbium sese recepit donec Damasus vi praestitit. In summa Viventius ab Ammiano integer et prudens Pannonius iudicabatur, cuius administratio quieta fuit et placida, copia rerum omnium fluente[3].
Notae
recensereFontes
recensere- Ammianus Marcellinus, Res gestae XXVI.4.4 et XXVII.3.11-12
- Symmachus, Relationes 30.3
Plura legere si cupis
recensere- Martindale, J. R.; A. H. M. Jones (1971). «C. Ceionius Rufius Volusianus signo Lampadius 5» in The Prosopography of the Later Roman Empire, Vol. I AD 260-395. Cambridge University Pressː 972