Vitex trifolia.jpg
Folia, semina, flores)

Eudicotyledones 
Asteridae 
Ordo : Lamiales 
Familia : Lamiaceae 
Genus : Vitex 
Species : V. trifolia 
L.
   

Vitex trifolia est parva arbor vel magna frutex littoralis.

DescriptioRecensere

Arbor est ad 5 m alta, caulibus tomentosis. Folia sunt alterna in caulis, ferme multiplicia, in tribus foliolis linearibus 1 ad 12 cm longis. Superior foliorum superficies est viridis; inferior, cinereoviridis. Flores sunt in paniculis vel fasciculis ad 18 cm longi. Quisque flos habet corollas purpureas ad violaceas duobus labiis circa 5 mm longis. Stamina sunt in duobus paribus. Ovarium est superius, vel super corollam evolutum. Fructus sunt carnosi, circa 6 mm lati, et 4 parva semina atra continent.

DistributioRecensere

Habitatio Viticis trifoliae est litora ab Africa Orientali ad Polynesiam Francicam.

UsusRecensere

Folia adhibentur ad aegrotationes mulierum curandas in Insulis Cook, et ad febrem levandam in Samoa. Praeterea in Samoa, folia siccata ad culicidas expellendas incenduntur.

Nomina vernaculaRecensere

Nexus externiRecensere

  Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Flora of China • INPN France • USDA Plants Database