Virgo aleatrix est opus sculptorium antiquum cuius exemplaria fere quinque cognovimus.

"Puella aleatrix" (Collectus Antiquitatum Berolini)

Exemplaria perfectioraRecensere

"Virginis aleatricis" duo exemplaria, quae fortasse olim fontem ornaverunt, reperta sunt mense Octobri 1765[1] in horto Villae Verospiorum ad viam Salariam Romae, ubi olim Horti Sallustiani iacebant. Alterum Londinium tralatum est in marmora a Carolo Townley collecta, moxque in Museum Britannicum receptum. Alterum Hannoveram transportatum est in collectum Wallmoden, moxque in Museum Saxoniae Inferioris. Huius statuae exemplar e gypso factum e donatione Wallmoden anno 1781 in Instituto Archaeologico Universitatis Goettingensis pervenit; ibi hodie et statua et exemplar ostentantur.

Exstat exemplar aliud in Palatio Colonna Romae ostentatum.

"Puella aleatrix" quae hodie in Collectu Antiquitatum Berolinensi ostentatur anno 1732 in Monte Caelio Romae reperta est; e collectione Melchioris de Polignac, anno 1742 mortui, pro rege Friderico II Borusso empta est et in palatium Sanssouci transposita. Hoc exemplar saeculo II p.C.n. exeunte confectum ad sepulchrum puellae cuiusdam impositandum censetur.

Nympha cum conchaRecensere

Exemplar imperfectum huius operis in collectu Borgesio iam saeculo XVII exstabat, cui caput, ex alia quadam statua demptum, et bracchium sinistrum addita sunt. Etiam refecta est manus dextra, quae concham tenet (loco astragalorum de quibus restauratores nihil sciverint). Statua ita renovata nuncupationem meruit "Nympha cum concha" seu "Venus cum concha" aut, in epistulis Iohannis Ioachim Winckelmann, Die nackte Frau der Villa Borghese.[2] Inter alias quasdam antiquitates in villa Borgesia Pinciana ostentatas hanc statuam anno 1807 Camillus Borghese imperatori Napoleoni vendidit, qui Lutetiam in Museum Lupariense transtulit; ibi hodie visitanda est.

NotaeRecensere

  1. Cook (1985) p. 13; sed mense Maio 1766 secundum Smith (1909) p. 82
  2. Johann Joachim Winckelmann; Walther Rehm, Hans Diepolder, edd., Briefe vol. 1 (Berolini: de Gruyter, 1952) p. 76

Nexus externiRecensere

BibliographiaRecensere

  • B. F. Cook, The Townley Marbles (London: British Museum Press, 1985) pp. 13, 31
  • Die Skulpturen der Sammlung Wallmoden. Gottingae, 1979
  • Heydemann, Die Knöchelspielerin im Palazzo Colonna. Halae Saxonum, 1877
  • Max Kunze, "Knöchelspielerin" in Die Antikensammlung Berlin (Moguntiaci: von Zabern, 1992. ISBN 3-8053-1187-7) pp. 243-245
  • Wolfgang Maßmann, "Die Restaurierung der Berliner Knöchelspielerin" in Jahrbuch der Berliner Museen vol. 40 (1998)
  • Kathrin Schade, "Die zwei Gesichter der Berliner Knöchelspielerin" in Jahrbuch der Berliner Museen vol. 40 (1998) pp. 188-198
  • Kathrin Schade, "Die Knöchelspielerin in Berlin und verwandte Mädchenstatuen" in Antike Plastik vol. 27 (2001)
  • Arthur Hamilton Smith, A Catalogue of Sculpture in the Department of Greek and Roman Antiquities, British Museum vol. 3 (Londinii, 1909) pp. 80-82, no. 1710 Textus apud archive.org