Vinum Cabillonense

vinum Gallicum

Vinum Cabillonense[1] e collinis ab urbe Cabillono occidenti versus iacentibus in Burgundia oritur.

Forma vinearum Cabillonensium. Tabula minor forma vinorum Burgundicorum monstrat

Urbem Divionem laudans Gregorius Turonensis saeculo VI exeunte vinum Divionense (videlicet Nuxiacum recentiorum) melius quam Cabillonense aestimare videtur:

Habet enim in circuitu pretiosos fontes; a parte autem occidentis montes sunt uberrimi vineisque repleti, qui tam nobile incolis falernum porrigunt, ut respuant Cabilonum.[2][3]

Notae recensere

  1. Salins (1702)
  2. Lectio dubia: plurimi manuscripti "Scalonum"
  3. Historia Francorum

Bibliographia recensere

Fontes antiquiores
Eruditio