Villa Montis Draconis,[1] vulgo Villa Mondragone, est villa rustica seu castellum iuxta Montem Portium situm, a Roma oriente versum chiliometris fere 30 distans. Ibi olim servatae sunt antiquitates quaedam e collectione Scipionis Burghesii, e quibus notandi sunt antiqua effigies Antinoi q.d. Montis Draconis, hodie inter collectum Borgesium in Museo Lupariensi ostentata atque Codex Voynich qui ibi servabatur.

Villa Montis Draconis a Tusculo visa
Aditus Villae Montis Draconis

Academia Vivarii novi, nunc Tusculi in villa Falconeria sita, diu sedem habuit in hac domo.[2] Palatium erigi olim iusserat Marcus Sitticus ab Alta Emps (cardinalis).

Notae recensere

  1. Vitae paparum Avenionensium (1693) p. 340
  2.   Citatio desiderata (addito fonte, hanc formulam remove)

Nexus externi recensere

  • Situs officialis
  • De Villa Montis Draconis (Italiane)


Bibliographia recensere

  • Tracy Lee Ehrlich, Landscape and Identity in Early Modern Rome. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2002
  • Laura Marcucci, Bruno Torresi, "Declino e rinascita di Villa Mondragone: progetti, restauri, trasformazioni" in Quaderni dell'instituto di storia dell'architettura (1983) pp. 471–490