Valahfridus Stroh
Valahfridus Stroh vel Strutius, vulgo Wilfried Stroh (Stuttgarti natus die 26 Decembris 1939) fuit philologiae professor apud universitatem Monacensem atque prolixus poeta et scriptor latinus natione theodiscus. Multis et eximiis scriptis litteras latinas hodiernas ditavit, tam in libris quam in commentariis variis ut Melissa et Voce Latina.
Est sodalis Academiae Latinitati Fovendae ab anno 1979, sodalitatisque Ludis Latinis faciundis ab anno 1984.
Haerere in medullis ei maxime studium vivae Latinitatis constat. Exempli gratia colloquiis Latinis in universitate Monacensi habitis praesidet in qua textus Latinos Quiritum tantum sermone tractare solet. Etiam veterum arti rhetoricae studet necnon Ovidii poematis modiisque versificationis. Praeterea scripta Iacobi Balde, dicti Horatii Germanici, profunde indagavit. Anno 2012 Praemio Ausoniano laureatus est.
Opera selecta
recensere- 1975: Taxis und Taktik. Die advokatische Dispositionskunst in Ciceros Gerichtsreden. Stuttgarti
- 1985: "De Iano Novak musico latinissimo nuper mortuo", in Melissa, n° 5, anno 1985, pp. 4-5.
- 1985: "De Amore, musicae magistro", in Melissa, n° 5, anno 1985, p. 8 et p. 11.
- 1985: "Cantica latina Iani Novak. (Praesentatio)", in Melissa, n° 8, anno 1985, pp. 11-12.
- 1987: "De Rudentis pellicula cinematographica existimatio", in Melissa, n° 18, anno 1987, p. 7.
- 1988: "Scholae Frisingenses", in Melissa, n° 23, anno 1988, pp. 15-16.
- 2006: "Latein als Weltsprache" in Karl-Joachim Hölkeskamp/Elke Stein-Hölkeskamp, edd., Erinnerungsorte der Antike. Die römische Welt (Monaci 2006) pp. 185-201.
- 2007: Latein ist tot, es lebe Latein!. Berolini. ISBN 978-3-471-78829-5
- 2007 (editor): Proben lateinischer Verskunst. Monaci.
- 2007: "De origine uocum humanitatis et humanismi"