Vietnamia Meridionalis
Vietnamia Meridionalis[1] fuit civitas quae, usque ad annum 1975, partem Vietnamiae ad meridiem paralleli septendecimi circumplectitur. Caput fuit Saigon.
Origo sua describitur a Indosina Francica, colonia Francica appellata Cochinchina, quae meridionalem Vietnamiam continuit. Post secundum bellum mundanum, Francia hanc coloniam recreavit, et declaravit eam esse rempublicam mense Iunio 1946. Cum imperator Bảo Đại se esse caput civitatis anno 1949 decrevit, nomen in Civitatem Vietnamiae mutatum est. Demum Praeses Bảo Đại legitimationem internationalem anno 1950 accepit.
Post Congressum Genevae anno 1954, copiae communisticae a Hồ Chí Minh ductae in dicionem Vietnamiae Septentrionalis redegerunt, et aliud regimen in Hanoi creaverunt. Anno 1955 Bảo Đại demoto, nova Respublica Vietnamiae declarata est, Ngô Đình Diệm Catholico Romano praeside. Post stragem militarem Diremi, regimina brevia secuta sunt in Vietnamia Meridionali.
Bellum Indosinense II tumultu a legionibus Vietcongis anno 1959 coepit. Cacumen pugnandi ab Offensu Tet anni 1968 accidit, cum plus quam 500 000 militum Americanorum in Vietnamia Meridionali bellabant. Vietnamia Septentrionalis Saigon anno 1975 superobruit et una nova civitas Res publica Socialistica Vietnamiae decreata est.
Notae
recensere- ↑ "in silva prope oppidum Vietnamiae Meridionalis Dra Huai ... lectus": K. Larsen, 1963