Vicipaedia:Conventicula vicipaedianorum/Primum conventiculum: Roma 2010

Conventiculum Vicipaedianorum Romae 2010

recensere

Propositum est conventiculum huius anni 2010, forstasse septembris aut octobris, et certe Romae convenamus. Rex Momo noster nobis auxilium offeret in conventiculi ministrando. In conventiculo coram loquamur, atque cenam magnam habeamus. Etiam eamus ad fora, et monumenta Romana alia! --Xaverius 00:15, 27 Ianuarii 2010 (UTC)[reply]

  • Si vis ire, infra signa.
  1. --Xaverius 00:22, 27 Ianuarii 2010 (UTC)[reply]
  2. Hoc anno difficillimum est mihi conventiculo assistere, et extra mensem Iulium omnino est impossibile (Post duos menses certius scibo). --Rafaelgarcia 00:55, 27 Ianuarii 2010 (UTC) ; Fortasse hac aestate ibo ad Taivaniam ut doceam apud Scholam Americanam Taipeiensem. Solum per miraculum potero ire Romam mense Septembre aut Octobre. Tametsi omnem eius spem usque nunc non amitto.--Rafaelgarcia 14:10, 7 Februarii 2010 (UTC)[reply]
  3. De cena magna gaudeo; de absentia Raphaelis lamentor. -- Andrew Dalby (disputatio) 14:40, 27 Ianuarii 2010 (UTC)[reply]
Et ego mensem Septembrem praefero. Andrew Dalby (disputatio) 13:18, 19 Februarii 2010 (UTC)[reply]
  1. Mensis Octobris mihi difficilior quam Septembris. Primum Septembrem praeferrem sero. --Alex1011 15:08, 27 Ianuarii 2010 (UTC)[reply]
  2. operae meae causa non facilis est iam dicere si conventiculo assistere possum, secunda mensis septembris parte mihi melior esse et certe inter finem hebdomadae --Helveticus montanus 11:41, 31 Ianuarii 2010 (UTC)[reply]
  3. Roma tantum abest 8 horas, maximo cum gaudio illuc ibo. --Ioscius 19:40, 11 Februarii 2010 (UTC)[reply]
  4. Mihi non necesse est ad universtitatem redire usque ad diem 10 Octobris, sed finem Septembris praeferrem. --Aylin 22:38, 11 Februarii 2010 (UTC)[reply]

Quanti esse debemus ut conventus prodesset? Et quando dies certa nobis constituenda est? --Alex1011 15:25, 8 Februarii 2010 (UTC)[reply]

Vel tres vel duo dies Romae manebimus, si vobis placet. Fortasse vespere prima convenimus in cenam magnam, die secundo Romam ambulamus et die tertio domum reddimus.--Xaverius 09:28, 19 Februarii 2010 (UTC)[reply]
Ita sit. Sed quanti homines? Etiam exempli gratia solum tres personae sufficiunt ut conventus sit? Et si vecturae consilium capere volumus, certa dies nobis noscenda est. --Alex1011 16:32, 19 Februarii 2010 (UTC)[reply]
Recte putas, sed nescio. Fortasse octo? Decem? --Xaverius 18:58, 19 Februarii 2010 (UTC)[reply]
  1. O rem pulcherrimam amabilemque! Adero magno cum gaudio nisi obstabunt impedimenta quaedam. Tamen praeferrem Septembrem mensem ob cursus scholae frequentandos. Rebus his semotis, cum vivam in Italia - spatio fere 200 km a Roma - non mihi erit difficillimum illum in locum amico cum Poecu convenire. --Alexander Gelsumis 11:57, 21 Februarii 2010 (UTC)[reply]
  2. Romam magna cum voluptate veniam ad conventiculum. Praefero quidem primam partem mensis Septembris.--Poecus 21:57, 7 Martii 2010 (UTC)[reply]

De diebus

recensere

Commentariis lectis, dies possibiles pro conventiculo ita sunt in quodam fine hebdomadis mensis septembris. Istae dies sunt:

  1. 3-4-5 Septembris (7/7)
  2. 8-9-10 Septembris (5/7)
  3. 17-18-19 Septembris (2/7)
  4. 24-25-26 Septembris (2/7)

Tum nunc omnes igitur decernamus:

Nomen 3-5 Sept 8-10 Sept 17-19 Sept 24-25 Sept
Xaverius     non non
Ioscius     non non
Alex     non non
Aylin   non    
Poecus     non non
Alexander Gelsumis   non non non
Andrew        

Valde doleo, quod conventiculo Romae his diebus, quos proponitis, interesse non possum. Nam feriae in patria mea Saxonia Inferiore tum non erunt. Sed iam diutius iter Romam facere cum discipulis meis diebus 18 Octobris - 27 Octobris constitui. Incommode accidit, ut alios Vicipaedianos videre non possim.--Schulz-Hameln 19:56, 9 Martii 2010 (UTC)[reply]

Propono nos uti diebus tertio quarto et quinto mensis Septembris. --Alex1011 13:17, 19 Aprilis 2010 (UTC)[reply]

Diebus istis datis, pro parte mea bene est: etenim nihil obstat. Cum ego cum puella quae desponsa est mihi visitaturus sum Romam diebus illis, quaerere ausim si eam quoque mihi afferre liceret ad conventiculum, quamvis non sit vicipaediana: Latine non iam bene loquitur, comprehendit tamen, amat dissertationes doctas. E vobis quaero si liceat, si deceat, et si vos non paeniteret nos octo pro septem esse :-). Tamen, cogitabam, oportetne nobis nostro conventiculo consulere incipere, id est sociationem, coenam et cetera curare?--Poecus 20:02, 3 Maii 2010 (UTC)[reply]
Et ego visitabo Romam istis diebus et nunc deversorium quaero ut cubiculum inveniam. Ad minimum et ego Latine non ita bene loquar. --Alex1011 22:16, 5 Maii 2010 (UTC)[reply]

Qartus dies est Saturni dies

recensere

Salve, amice Alex. Cum in animo habebam cupidinem Romae visitandae, grate conveniam. Scisne forte si quidam ceteri advenire possint, qui locum communis conventi habeant? Quemadmodum sit, mihi placeret convenire etiam si perpauci simus. Ergo locum et tempus decernamus. Puto me cubiculum in deversorio Romae habiturum esse diebus tertio ac quarto mensis Septembris, fortasse quinto die quoque.--Poecus 20:46, 18 Augusti 2010 (UTC)[reply]

Salvete Alex Poeceque, ego quoque diebus tertio, quarto et quinto Septembris Romae morabor. --Aylin 21:06, 18 Augusti 2010 (UTC)[reply]
Ergo quartus dies Septembris qui est etiam Saturni dies possibilis sit. Egomet habito in deversorio prope stationem Terminalem sito. --Alex1011 07:17, 19 Augusti 2010 (UTC)[reply]
Ego Romae veniam laophorio apud stationem Tiburtinam, deversorium autem me quoque puto habiturum prope stationem Terminalem, quia bene ferrivia metropolitana eae inter se conligantur. Quod putatis de loco? Fortasse circa ipsam stationem Terminalem?--Poecus 14:00, 19 Augusti 2010 (UTC)[reply]
Maxime me paenitet, sed mihi videtur iter meum Romanum impossibile esse! Mox ad locum archaeologicum ibo, ubi aquaeductum circumscipiam. Gratus ero si vos in Roma convenibis--Xaverius 10:07, 19 Augusti 2010 (UTC)[reply]
Mi taliter: etiam mihi necesse est iter Romanum remittere. Laede debeo ob officiis familialibus in Angliam eo tempore ire. Vicipaedianis ibi congregatis maxima gaudia convivialia voveo! Andrew Dalby (disputatio) 08:50, 20 Augusti 2010 (UTC)[reply]

Adhuc sumus tres personae: Alex, Aylin et Poecus. Sunt in statu confirmandi locum et tempus conveniendi. --Alex1011 18:39, 20 Augusti 2010 (UTC)[reply]

Punctum conventiculi

recensere

Quando? Hora septima post meridiem (19:00) die quarto Septembris die Saturni.

Ubi? Casa Carra quae est prope stationem Terminalem ut exinde punctum conventus inveniamus.

Casam Carram invenire potestis ibi: http://www.venere.com/bandb/rome/bandb-casa-carra/ Alex1011 20:38, 20 Augusti 2010 (UTC)[reply]

Acta conventiculi

recensere

Nu? Quomodo evenit conventiculum vestrum? Utinam adesse potuissem! --Iustinus 19:00, 5 Septembris 2010 (UTC)[reply]

Fuimus quattuor. Narrationem faciemus. Ego adhuc sum Romae hac septimana, alteri tres iam domum reverti sunt. Alex1011 07:37, 6 Septembris 2010 (UTC)[reply]
Dum Alex Romae moratur, commentariolum conventiculi scribere incipiam; fuimus igitur quattuor: Alex, Aylin, ego ipse atque sponsa mea, non vicipaediana, quae tamen nobiscum locuta est. Coenam habuimus apud tabernam ubi cibos peculiares Italicos comedimus, et mensa permansimus usque ad horam decimam post meridiem, si non errem. Conlocuti igitur sumus de Vicipaedia, de linguis, de vestigiis Romanis deque moribus Italicis Germanisque -etenim nostrum quattuor duo Italici duoque Germanici fuimus. Ex alio alius quaesivit quidnam quaque ratione apud Vicipaediam Latinam scribat, et cur latinitatem amet vivam. Puto conventiculum nostrum quamvis parvulum tote gratum fuisse: Alex et Aylin idem spero adfirmaturos esse cum acta ista conscribent.--Poecus 21:55, 9 Septembris 2010 (UTC)[reply]
Conscribo. E Roma reversus addem nobis nos invicem inveniendum erat id quod non ita facile erat quia nobis invicem facie ignoti eramus sed quoddam modo suffecimus. Fortasse obliti sumus photographiam facere. Alex1011 10:50, 12 Septembris 2010 (UTC)[reply]
Oi, probe dicis, Alex, photographiam quasi documentationem conventiculi fortasse necesse erat facere...me paenitet nos oblitos esse.--Poecus 20:00, 12 Septembris 2010 (UTC)[reply]