Schola Americana Taipeia (Anglice Taipei American School, Sinice simplice 台北美国学校; Sinice translaticio 台北美國學校; Hanyu pinyin Táiběi Měiguó Xuéxiào ; Wade-Giles T'ai-pei Mei-kuo Hsüeh-shiao ; acronymo TAS) est schola privata internationalis Taipeiae in insula Formosa sita, quae eruditionem modo Americano graduum 0–12 rei publicae Sinarum peregrinis pueris puellisque praecipue Americanis praebet. Discipuli huius scholae hodie 2300 numerantur, quae dividuntur in tres scholas: inferam (887), mediam (573), et superam (864). Fere octoginta et octo centesimae discipulorum graduatorum ad studiorum universitates et collegia eunt.

Schola anno 1949 eo proposito fundata est ut militum Americanorum in Taiwania constitutorum pueri puellaeque erudiantur. Anno autem 1979, cum tractatus diplomatici inter Civitates Foederatas et Taiwaniam (h.e. Rem publicam Sinarum) rupti sunt, schola in scholam privatam internationalem facta est, administratam ab Opere Fundato Scholae Americanae Taipeiae sub contractu ad Americanum Taiwaniae Institutum, quod sicut legatio Civitatum Foederatarum informalis in Taiwania fungitur.

Nexus externi

recensere