Via urbis (interdum vicus) est via per urbem vel alium locum habitatum[1] ducens. In viam frontes aedificiorum spectant; ab altera parte eorum aulae sitae sunt. Vecturae publicae itinera per vias eunt. Hodie saepissime pars media viae autocinetis destinata est et marginibus ambobus crepidines usui peditum constructa sunt; trans vias transitus peditum[2] cum semiphoris ducunt. Aedificia secundum vias numerantur, qui numeri ad inscriptionem cursualem indicandam necessarii sunt.

Bui vien via Hochiminhopolitana
Haec pagina de via urbana explicat. Si viam sensu latiore quaeris, vide Via.

NotaeRecensere

  1. Quamquam in locis habitatis minoribus viae et abesse possunt.
  2. Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018).

Nexus externiRecensere