In traditione historica Romana Verginia (mortua circa 450 a.C.n.) fuit virgo ingenua plebeo genere nata, formosissima filia centurionis Lucii[1] Verginii, quam Appius Claudius vir patricius inter decemviros legibus scribundis tum praestantissimus, quia insana formae cupidine captus erat, stuprare volens clienti cuidam suo falso testimonio et iniquo iudicio tamquam servam addixit. At ipse pater in Foro, ne filia domusque tam infando probro contaminarentur, eam sua manu necavit, tum cum lictores Verginiam rapere iam iussi erant.

Romaninus, Verginiae mors.
Botticelli, Verginiae fabula

Post eius necem pater et sponsus Lucius Icilius, vir tribunicius, indignitate rei divulgata, seditionem tam in castris quam in Urbe moverunt atque ita decemviros magistratum, quem ultra terminum legibus praescriptum vi retinebant, abdicare coegerunt. Quae fabula multas similitudines cum Lucretia et Sexto Tarquinio praebet nam in utraque vis feminae inlata reipublicae commutatae causa fuit. Utramque fabulam memorat Boccacius in suo libro De claris mulieribus, utramque pinxit Alexander Botticelli.

  1. In palimpsesto Ciceroniano (Rep II,37,63) tantum praenomen legitur 'Decimus' : qui error fortasse ad lapsum memoriae ipsius Ciceronis referri potest.