Venceslaus Michaelis filius Molotov (Russice: Вячеслав Михайлович Молотов, tr. Vjačeslav Michajlovič Molotov, natus Скрябин, tr. Skrjabin, in oppido Kukarka gubernii Viatcensis die 25 Februarii secundum calendarium Iulianum - die 9 Martii secundum Gregorianum - 1890 ; mortuus est Moscuae die 8 Novembris 1986) fuit rerum novarum cupidus Russicus (socius factionis bolsevicorum ab anno 1906) et dein rerum politicarum peritus Sovieticus, praeses Concilii Commissariorum Popularium URSS (Sovieticae Administrationis) ab anno 1930 ad annum 1941 atque ab anno 1939 commissarius popularis et annis ab 1946 ad 1949 et ab 1953 ad 1956 minister negotiorum externorum Unionis Sovieticae, titulo Herois Laboris Socialistici (anno 1943) nonnullisque aliis signis laudis Sovieticis ornatus. Et die 23 Augusti anno 1939 ut minister rerum externarum Pactum Ribbentrop-Molotovianum signavit.

Wikidata Venceslaus Molotov
Res apud Vicidata repertae:
Venceslaus Molotov: imago
Venceslaus Molotov: imago
Venceslaus Molotov: subscriptio
Venceslaus Molotov: subscriptio
Nativitas: 25 Februarii 1890, 9 Martii 1890; Sovetsk
Obitus: 8 Novembris 1986; Moscua
Patria: Unio Sovietica, Imperium Russicum

Familia

Coniunx: Polina Zhemchuzhina

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Novodevicense

Luctationis inter ducos Factionis Communisticae Unionis Sovieticae causa e factione illa anno 1962 exclusus, ab anno 1963 in dimissione erat, anno 1984 autem denuo socius Factionis Communisticae Unionis Sovieticae factus.

Bibliographia

recensere
  • Зданович А. А., Былинин В. К. Команда Андропова. Moscuae: Издательство Русь, 2005.
  • Медведев Р. А. Окружение Сталина. Moscuae: Молодая гвардия, 2010.
  • Никонов В. А. Молотов. Moscuae: Молодая гвардия, 2017.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Venceslaum Molotov spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •
 
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!