Axius
(Redirectum de Vardar)
Vide etiam paginam discretivam: Axius (discretiva).
Axius[1] (-ii, m.) (ita Neograece Αξιός; Macedonice Вардар, Vardar) est longissimum flumen in re publica Macedonica unumque e maioribus Graeciae fluminibus. Quod 388 km longum est, regionem exhaurens cuius area est 25 000 km². Maxima alvei profunditas est 4 metra.
Geographia
recensereOritur amnis ex Vrutok, pauca chiliometra ad septentriones Gostivar in re publica Macedonica. Per Gostivar, Scupos, Velesque perfluit, fines Graecos prope Gevgelija, Polykastro, Axioupolique ('urbem super Axium') transit, atque in Mare Aegaeum in Macedonia Media ad occidentem Thessalonicae in Graecia septentrionali defluit.
Axius, Graecum nomen proprium, ab Homero commemoratur,[2] domus Paeoniorum, sociorum Troiae.
Pinacotheca
recensere-
Tabula geographica Rei Publicae Macedonicae boreoccidentalis, fontem Axii monstrans
-
Tabula geographica fluminis
-
Angustiae Veles urbis
-
Flumen prope Gradsko
-
Flumen prope Gradsko
-
Flumen in Graecia
-
Longitudinalis fluxionis Axii facies obliqua hydrographica
Notae
recensere- ↑ "Axius flumen": inter fontes recentes (vide p. 36 apud Google Books)
- ↑ Il. 21.141, Il. 2.849. Georg Autenrieth, "Axios," A Homeric Dictionary (Perseus).
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Axium spectant. |