Valentinus Magnan
Valentinus Magnan, vulgo plene Jacques Joseph Valentin Magnan (Perpiniani natus die 16 Martii 1835; Surisnis die 27 Septembris 1916 mortuus) fuit psychiater. Lugduni medicinae studuit atque in universitate Parisiensi gradum doctoris anno 1866 ascendit; ibi discipulus erat psychiatrorum Ioannis Petri Falret et Iulii Baillarger. Academiae nationalis medicinae membrum, annos quadraginta quinque Lutetiae apud asylum Sanctae Annae laboravit; a coaevis nonnumquam "magister S. Annae" nuncupatus est. Reformator fuit curationis morbos psychicos patientium. De alcoholismo et absinthismo praeter alias passiones operam dedit.
Nosocomium psychiatricum Surisnis condiderat: ibi ipse ab anno fere 1912 usque ad mortem habitabat. In eodem asylo ab anno 1885 curata, Adela Hugo Victoris filia, compositrix musica, anno 1915 mortem obiit.
Confectio venditioque in Francia spiritus absinthii, cuius proprietates morbiferas Valentinus Magnan inter primos suaserat, die 16 Martii 1915 decreto praefecturali interdictus est. Decretum usque in annum 2011 valuit.
Scripta
recensere- 1866 : De la lésion anatomique de la paralysie générale (dissertatio)[1]
- 1871 : Étude expérimentale et clinique sur l'alcoolisme: alcool et absinthe, épilepsie absinthique. Lutetiae: Renou et Maulde; Textus apud Gallica
- 1874 : De l'Alcoolisme, des diverses formes du délire alcoolique et de leur traitement. Lutetiae: Adrien Delahaye; Textus apud Gallica
- versio Anglica, interpr. W. S. Greenfield: On alcoholism: the various forms of alcoholic delirium and their treatment. Londinii: H. K. Lewis, 1876; Textus apud Gallica
- 1876-1893 : Recherches sur les centres nerveux: alcoolisme, folie des héréditaires dégénérés, paralysie générale, médecine légale. 2 voll. Lutetiae: G. Masson; vol. 1 vol. 2
Notae
recensereBibliographia
recensere- Jacques Chazaud, "Deux psychiatres du Roussillon: Magnan et Ey" in Annales médico-psychologiques vol. 166 (2008) pp. 48-51
- Jacques Chazaud, "Valentin Magnan (1835-1916)" in L'Information psychiatrique vol. 79 (2003) pp. 251-257
- J.‑P. Lauauté, "L'Absinthisme: la faute du docteur Magnan" in L'évolution psychiatrique vol. 72 (2007) pp. 515‑530
- Paul Sérieux, V. Magnan: sa vie et son œuvre. Lutetiae: Masson, 1921
Nexus externi
recensereLexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • |
- "(Jacques Joseph) Valentin Magnan" apud Psychiatrie Histoire Inter fontes nostros