Aperire sectionem principem
Nomina omnium praesidentium societatis

Academia Nationalis Medicinae (Francice: Académie Nationale de Médecine) est societas scientificorum Francicorum, cognitionibus medicinalibus dicata, anno 1820 constituta.

HistoriaRecensere

Academia Nationalis Medicinae sub nomine Académie Royale de Médecine ("Academia Regalis Medicinae") a rege Ludovico XVIII anno 1820 constituta est, suadente Antonio Portal qui iunctionem trium societatum proposuit, scilicet Societatis Regalis Medicinae, Academiae Regalis Chirurgiae, Societatis Facultatis Medicinae.

Academia ab initio Lutetiae sedebat apud Facultatem Medicinalem universitatis Parisiensis, postea inter annos 1824 et 1850 in Rue de Poitiers. Anno 1851 sub nomine novo Académie Impériale de Médecine ("Academia Imperialis Medicinae") apud Hospitalium Caritatis iuxta Rue des Saints-Pères sedem tenuit. Denuo in mansione separato (a Iustino Rochet aedificato) in Rue de Bonaparte locatur; anno 1947 nomen hodiernum nacta est.


Socii praecipui Academiae Nationalis MedicinaeRecensere

Nexus externiRecensere