Vide etiam paginam fere homonymam: Vinum absinthites.

Spiritus absinthii[1] (Francogallice Absinthe, aliis linguis similiter) est potio fortis, absinthio continens, in Francia olim usitatissima.

Usus absinthii. Liquor alcohole fortissimus colore viridis per saccharum in ampullulam funditur (ad dextram). Temetum ita dulcoratum in cyathum evertitur. Aqua e lagena (ad sinistram) insuper additur. Potio propter mixturam aquae cum oleis essentialibus aromaticis colore albo vel lurido induitur (media imagine). Imago e tabula Degas L'Absinthe exsecta.

Fama est absinthium a quodam medico ordinario (Francogallice ordinaire) in Helvetia inventum esse anno 1792. Absinthium ordinarium fuit remedium quod herbas absinthium, anisum, et foeniculum continebat. Remedium militi cuidam nomine Dubied venditum est, qui id genero suo, Henrico Ludovico Pernod dedit, qui autem absinthii potionem in Francia celeberrimam confecit.

Circa finem saeculi undevicensimi, rumor coepit quod absinthium toxicum esset. Per experimentum controversum, physici postulaverunt absinthium dementiae furorisque causam esse. Ab Ioanne Lanfray quodam Helvetico ex absinthio aliisque potionibus ebrio tota familia necata, confectio spiritus absinthii interdictus est. In Francia, ubi crebrius usitabatur, hic spiritus die 16 Martii 1915 decreto praefecturali interdictus est: decretum usque in annum 2011 valuit.

Alfredus de Musset potionem musam viridem nuncupavit, quae furiam absentem averteret et novam permotionem apportaret. Quo nomine scriptores etiam hodie utuntur.

De potionis paratione recensere

 
Poculum vitrinum, spiritum absinthii iam continens, adstante crebrulo

Lentius et curiose ad potandum paratur. Modo simplicissimo spiritus (colore viride pellucido) fere 40 ml in poculo funditur: aqua frigidissima guttatim ad 200 fere ml instillatur: nebulae ita liquido statim videntur (sunt qui in his nebulis famosam musam vel fatam viridem perspiciunt). Potio diluta omninoque nebulosa bibitur. Qui potionem dulcem malunt sacchari tesseram in cribro super poculum ponunt aquamque percolare sinunt, saccharo lentiter infuso.

Notae recensere

  1. "Spiritus absinthii" (p. 358 apud Google Books).

Bibliographia recensere

 
Necatio musae viridis: nuntius satiricus de interdictione in Helvetia spiritus absinthii die 7 Octobris 1910
Eruditorum scripta antiquiora
  • 1859 : Auguste Motet, Considérations générales sur l'alcoolisme, et plus particulièrement des effets toxiques produits sur l'homme par la liqueur d'absinthe (dissertatio inauguralis). Lutetiae: Rignoux; Textus apud Internet Archive
  • 1860 : Henri Balesta, Absinthe et absintheurs. Lutetiae: Lucien Marpon; de hoc libro
  • 1863 : Jules-Michel Ferdinand Moreau, De la liqueur d'absinthe et de ses effets. Lutetiae: F. Savy Textus apud Gallica
  • 1864 : Auguste Voisin, De l'État mental dans l'alcoolisme aigu et chronique et dans l'absinthisme. Lutetiae: J.-B. Baillière et fils, 1864 (Textus apud Google Books)
  • 1871 : Valentin Magnan, Étude expérimentale et clinique sur l'alcoolisme: alcool et absinthe, épilepsie absinthique. Lutetiae: Renou et Maulde Textus apud Gallica
  • 1871 : Théodore-Charles Challand, Étude expérimentale et clinique sur l'absinthisme et l'alcoolisme. Lutetiae: Adrien Delahaye Textus apud Gallica
  • 1874 : Valentin Magnan, De l'Alcoolisme, des diverses formes du délire alcoolique et de leur traitement. Lutetiae: Adrien Delahaye Textus apud Gallica
  • 1906 : Edmond Couleru, Au pays de l'absinthe y est-on plus fou ou plus criminel qu'ailleurs ou moins sain de corps et d'esprit? Un peu de statistique. Montbéliard, 1908; de hoc libro
  • 1908 : Eugène Ledoux, L'absinthe et l'absinthisme. Vesuntione: Typographie et Lithographie Dodivers
  • 1930 : C. W. J. Brasher, "Absinthe and absinthe drinking in England" in The Lancet vol. 215 (1930) pp. 944-946; situs venalis
Litterae antiquiores
Recentiora

Nexus externi recensere