Ustusna

urbs in Russia
Wikidata Ustusna
Res apud Vicidata repertae:
Ustusna: insigne
Civitas: Russia
Locus: 58°50′0″N 36°26′0″E
Numerus incolarum: 8 622
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Q20659092

Geographia

Superficies: 7 chiliometrum quadratum

Ustusna[1] (Russice Устюжна, Ustjužna) est urbs regionis Vologdensis Russiae. In ripis Mologae fluminis in ostio Ižinae fluvii (unde et nomen urbis) sita est. Incolarum 8443 habet (anno 2020).

HistoriaRecensere

His locis ferrum paludinosum gignitur, et a saeculo XIII usque ad XVI urbs Ustjug Železnyj nominabatur, scilicet Ustiuga Ferrea (cf. Ustiuga Magna) vel Ostium Ižinae Ferreum, nam ars ferraria hic florebat; etiam saeculo XVII Ustusna soli Tulae cedebat in metallurgia et armorum fabricatione. Saeculo XVIII ferrum in montibus Uralibus inventum est.

 
Ecclesia Annuntiationis Ustusnensis

NotaeRecensere

  1. Andreae Buraei regnorum Europae septentrionalium tabula, Amstelodami 1635.

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 58°50′0″N 36°26′0″E • GeoNames • Большая российская энциклопедия
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ustusnam spectant.