Historia statisticae

recensere

Primum statistica a Hermanno Conringio res quaedam appellata est, quo verbo magistrationem universitariam de scientia politica significavit ad ea pertinentem, quae de re publica notabilia erant.

Invenitur primissima origo statisticae, usu verbi hodierno et numero disciplinae non aliis complexae, saeculi septemdecimi in Gulielmi Petty Iohannisque Graunt exploratione rerum, quae politicam arithmeticam appellabantur pertinebantque ad indagandas methodo empirica hominum consociationem ac demographiam. Cum vero methodi novae non essent inventae, est tamen demonstratum, quantum oporteret, ut proprie data colligerentur atque elaborarentur.

Statistica postea multo magis a posteris mathematicis aucta est, cum computationem probabilitatum excogitarent atque exsererent: inter eos potissimi fuerunt Blasius Pascalis, Petrus Fermatius, Iacobus Bernoullius, Abrahamus De Moivre, Thomas Bayes, Hadrianus Maria Legendre, Carolus Fridericus Gauss et Petrus Simon de Laplace, qui problemata solverunt tamquam problema inductionis statisticae, delectionis existimatorum et excogitarunt methodum quadratorum minimorum.

Post eos Adolphus Quetelet statisticam in socialium rerum investigationem diffusit, et etiam Franciscus Galton methodum regressionis excogitavit; quorum omnium studi gratia, simillima hodiernae saeculo vigesimo videbatur iam statistica. Eo saeculo notabilissimi Carolus Pearson et Ronaldus Fisher fuerunt, qui magis inferentiam statisticam evolverunt.