Unitates gentis hac in pagina descriptae nihil sunt nisi notiones specialiter conceptae quae per aetates adhibentur ut variae hominum multitudines appellentur rectionibus hominum spectantibus.

  • Homo sapiens in biologia dicitur omnes homines qui umquam existiterunt aut qui eadem in forma biologica existent.
  • Homo, sensu latissimo, dicitur et mulier et vir. Secundum igitur Aristoteles, homo est animal rationale. Sensu stricto, homo idem est quam vir.
  • Civitas, ut Hobbes definit, "est persona una, cuius voluntas, ex pactis plurium hominum, pro voluntate habenda est ipsorum omnium; ut singulorum viribus et facultatibus uti possit, ad pacem et defensionem communem." Id est, civitas est omnes cives sensu abstracto qui cuncti eorum ius ad personam regnantem delegant, quae persona potest esse institutum publicum, magistratus, rex, etc..
  • Populus ab antiquitate dicitur omnes cuiusdam civitatis cives, qui una omnes rei publicae magistratús eligunt.
  • Civis est homo liber, populi pars, qui civitatem habet, itaque suffragium fert.
  • Res publica, sensu latissimo, dicitur quaequam res ad civitatis rectionem spectans; et specialiter omnes res quae ad rectionem adpertinent, quae coniunctim omnibus civibus est, sicut rectionis institutum ipsum.
  • Imperium, sensu stricto, est ius ad ius decernendum quod magistratus a populo electus habet; in civilitate imperium quoque dicitur civitas qui multis nationibus imperat.
  • Gens et natio plerumque familiarum multitudo dicitur cognatarum per civitatem, natum, cultum, vel progeniem.
Olim Romani sicut Caesar et Cicero specialiter gentes dicebant tales qui in Imperio Romano vivebant, qui numquam propriam civitatem suam habuerunt, sed nomen quoddam communicabant. Exempli gratia erant gens Iulii et gens Aemilia.
Nationes autem dicebant specialiter qui extra Imperium vivebant, sicut Germani, vel qui olim civitatem suam habuerunt. Cicero qui appellabat Germanos, Gallos, Africanos et Hispanos "immanes ac barbarae nationes", ait "Omnes nationes servitutem ferre possunt, nostra civitas non potest."
Ad Romanos quidem vocabulum natio idem significabat ut nobis hodie, quod demonstrat "Porticus ad Nationes" a Augusto factus, sic nominatus, qui habebat quattuordecim simulacra omnes nationes cognitas repraesentantia.
Verumtamen sensu latissimo vocabulum gens saepe sensum nationis quoque concludit, sicut terminus qui usquequaeque complectit omnes homines, familiae, gentes, nationes, et imperia. Maurus Servius Honoratus igitur de porticu scripsit:
"dona recognoscit populorum aurum coronarium dicit, quod triumphantibus hodieque a victis gentibus datur. inponebant autem hoc imperatores propter concessam immunitatem. ideo ergo dixit 'dona': nam si hoc non esset, spolia diceret. aptatque superbis postibus porticum enim Augustus fecerat in qua simulacra omnium gentium conlocaverat: quae porticus appellabatur 'ad nationes'. "
Imperio Romano victo, post medium aevum, iam saeculo XVII, multa nova regimina instituta sunt, ubi saepissime quodque regimen solam suam propriam gentem regebat. Philosophi ea aetate igitur varios regiminis status vel constitutiones distinguerunt, sicut imperii statum, nationis statum, civitatis statum, gentis statum.
  • imperii statum habet regimen quod multis gentibus vel nationibus imperat
  • nationis statum habet regimen cuius cives plerumque ab certa gente vel natione sunt
  • civitatis statum habet regimen cuius cives ab multis gentibus sunt, quod imperium super nullam gentem integram habet
  • gentis statum habet gens quae propria civitate caret

Possumus quoque simpliciter loqui de

Ciceronis aetate rectio sensum latissimum cepit; regimen rectionem cuiusdam magistratus specialiter dicit vel modus quo quisquam regit, et gubernatio specialiter navium directionem, id est guberni regimen. Exempli gratia rectio descripsit institutum rei publicae Romanae sensu latissimo; regimen specialiter descripsit rectionem Iulii Caesaris; et gubernatio est id quod autocinetis facimus.
Ab quibus, habemus rector, qui regit, gubernator, qui gubernat.