Univocitas entis est notio quae dicit verba proprietates Dei describentia significationem eandem habent cum hominibus vel rebus adhibeantur, etsi Deus genere magnopere differt.

Multi theologi et philosophi mediaevales (sicut Thomas Aquinas), de natura Dei disputantes, habere solebant bonitatem Dei, cum Deus esse bonum dicamus, bonitatis humanae solum similem esse; ex contrario, Ioannes Duns Scotus arguit hanc bonitatem, cum Deum esse bonum dicimus, generis bonitatis quae significatur cum dicimus Ioannam esse bonam subtiliter similem esse. Quod dicere vult Deum a nobis solum gradu differre, ac bonitatem, malum, vim, rationem, aliasque proprietates per univocitatem adhiberi, num de Deo, homine, vel etiam pulice sermocinemur.

Aegidius Deleuze, philosophus Francicus recentior, doctrinam univocitatis ontologicae a Scoto mutuatus est.[1] Postulavit ens esse univocale, omnibus suis significationibus una voce adfirmatis. Doctrinam univocitatis aptat ut postulet ens univocaliter esse varietatem: "Quod autem ad univocitatem spectat, non sunt varietates quae sunt et esse debent: id est ens quae varietas est, sensu qui de varietate dicitur. Praeterea, non est nos qui univocales sumus in ente quod non est; est nos et nostra natura propria quae ambigua manet, in et pro ente univocali."[2][3]

Deleuze Spinozam semel respondens invertit,[4] qui contendit omnia quae adsunt variationem esse unius substantiae, aut Dei aut naturae, quod Deleuze postulat esse ordinans philosophiae illius principium, contra absentiam huius nominis in eius operibus. Pro Deleuze, non est substantia una, sed ratio quae semper discrepat, cosmos sicut origami, se semper plicans, explicans, iterum complicans. Deleuze hanc ontologiam in formula paradoxica "pluralismum esse monismum" breviter repetit.[5]

Nexus interni

  1. Widder 2009.
  2. Anglice: "With univocity, however, it is not the differences which are and must be: it is being which is Difference, in the sense that it is said of difference. Moreover, it is not we who are univocal in a Being which is not; it is we and our individuality which remains equivocal in and for a univocal Being."
  3. Deleuze 1968:39.
  4. Berressem et Haferkamp 2009:210.
  5. Deleuze et Guattari 1976:20.

Bibliographia

recensere
 
stipula

Haec stipula ad philosophiam spectat. Amplifica, si potes!