Universitas Naropana,[1] Anglice Naropa University, est privata collegium artium liberalium Boulder Colorati in Civitatibus Foederatis situm. Condita est anno 1974 a Chögyam Trungpa, docente Buddhismi Thibetani et erudito Universitatis Oxoniensis, ex Naropa appellata, sapiente Indico Buddhistico saeculi undecimi et abbate Nalandae.

Despectus in campum praecipuum, ex Xysto Arapahoe visum.
Aedificium administrationis.
Bibliotheca Ginsbergiana.

Universitas se describit institutum a Buddhismo inspiratum, oecumenicum et non sectarianum, potius Buddhisticum tantum.[2] Quod agitationibus non traditionalibus sicut meditatio ad traditionales eruditionis rationes amplificandas favet. Universitas poetis prostratis sub clientela Scholae Poeticarum Incorporalium Iacobi Kerouac acceptis innotuit.

Trungpa rogavit ut poetae Allen Ginsberg, Anna Waldman, Ioannes Cage, et Diana di Prima partem poesis in universitate per primum tempus aestivale conderent. Ginsberg et Waldman nomen Schola Poeticarum Incorporealium Iacobi Kerouac una excogitaverunt.[3] Prima formalia graduum programmata anno academico 19751976 constituta sunt. Inter haec fuerunt A.B. in studiis Buddhisticis et arte oculorum, M.A. in psychologia, MFA in arte oculorum, et testimonia artium expressivarum in saltatione, theatro, et poetica.

Nexus interni

Notae recensere

  1. Vel Universitas Naropensis ; fontes desiderati.
  2. Mission statement, naropa.edu.
  3. "The Inner Scholar". New York Times. 4 Novembris 2007 .

Bibliographia recensere

  • Clark, Tom. 1979. The Great Naropa Poetry Wars. Graham Mackintosh. ISBN 0932274064.
  • Goss, Robert E. 1999. Buddhist Studies at Naropa: Sectarian or Academic?" American Buddhism: Methods and Findings in Recent Scholarship, ed. Duncan Ryuken Williams et Christopher S. Queen, capitulum 12. Curzon Press.
  • Hayward, Jeremy. 2008. Warrior-King of Shambhala: Remembering Chögyam Trungpa. ISBN 0861715462.
  • Kashner, Sam. 2004. When I Was Cool: My Life at the Jack Kerouac School. HarperCollins. ISBN 0060005661.
  • Marin, Peter. 1979. Spiritual Obedience: The Transcendental Game of Follow the Leader. Harpers Magazine, Februario.
  • Sanders, Ed, ed. 1977. The Party: A Chronological Perspective on a Confrontation at a Buddhist Seminary.
  • Weinberger, Eliot. 1986. Works on Paper. New Directions. ISBN 0811210014.

Nexus externi recensere