Enno Fridericus Vicardus Udalricus de Wilamowitz-Moellendorff (natus in villa Marcovicii die 22 Decembris 1848, defunctus Berolini die 25 Septembris 1931) fuit philologus Germanus, qui imprimis auctoribus Graecis et praesertim Homero investigando operam dedit maximam. Vulgo prae ceteris hominibus litterarum humaniorum peritissimis eo notior est, quod a Friderico Nietzsche libro De tragoedia ex afflatu artis musicae nata conscripto vehementissime vituperatus est.

Wikidata Udalricus de Wilamowitz-Moellendorff
Res apud Vicidata repertae:
Udalricus de Wilamowitz-Moellendorff: imago
Udalricus de Wilamowitz-Moellendorff: imago
Nativitas: 22 Decembris 1848; Markowice, Kuyavian-Pomeranian Voivodeship
Obitus: 25 Septembris 1931; Berolinum
Patria: Regnum Borussiae, Germania

Familia

Proles: Tycho von Wilamowitz-Moellendorff
Familia: Möllendorf

Memoria

Sepultura: Polonia

De vita eius

recensere

Vilamovicius ex gente olim Sarmatica, tunc vero temporis in Germanorum nobilitate numerata in Posnania provincia regni Prussici ruri natus est. Clarissima in schola illa Portensi eruditus ab anno 1867 in universitatibus primum Bonnensi, deinde Berolinensi litteris studuit, tum anno 1870 ad gradum doctoris philosophiae promotus est. Bello autem eodem anno Prussis a Gallorum imperatore illato stipendia meritus ab anno 1871 denuo studiis et longis in Italiam Graeciamque peregrinationibus incubuit. Anno 1874 Berolini habilitatus biennio post Gryphiswaldiam in cathedram litterarum humaniorum vocatus est. Unde anno 1883 Goettingam profectus professor ordinarius et decanus factus operibus doctissimis et laboriosis tantam sibi gloriam comparavit, ut anno 1897 philologus illustrissimus Berolinensem in universitatem reverteretur. Ibidem anno 1914 bello per totum orbem terrarum exarso non modo multos viros doctos commovit, ut declarationem illam professorum imperii Germanici ederent, sed etiam sub manifesto illo nonaginta trium virorum nomen suum subscripsit.

Defuncti cineres Moellendorpii in Cuiavia Pomeranica provincia Poloniae, in monumento gentili sepultae sunt iuxta cenotaphium Tychonis filii († 1914), quem ex Maria uxore Theodori Mommsen filia susceperat.

Nexus interni

Opera praecipua

recensere
  • Studia Homerica (anno 1884)
  • Prolegomena ad tragoediam Graecam (anno 1907)
  • De Iliade et Homero (anno 1916)
  • De poetis post Alexandrum qui fuerunt Graecis (anno 1924)

Bibliographia

recensere
  • Michael Armstrong, Wolfgang Buchwald, William M. Calder III. et Helmut Löffler, Ulrich von Wilamowitz-Moellendorff Bibliography 1867-2010, Weidmann, Hildesiae 2012, ISBN 978-3-615-00402-1

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • Teuchos