Udalricus vulgo Ulrich Brandenburg (natus die 12 Octobris 1950 Monasterii) Germanicus paedagogus est qui in diplomatia Rei publicae foederalis Germanicae versatur. Die 4 Iunii 2017 Friburgi creatus est praeses Associationis Esperanticae Germanicae.[1] Quod munus Kalendis Iuniis 2023 deposuit in favorem Martini Haase.[2]

Ulrich Brandenburg anno 2010 Moscuae

Vita et cursus honorum

recensere

Anno 1970 Brandenburg examinis maturitatis Monasterii nactus est. Annis inter 1970 et 1972 servitium militare surrogativum complevit, antequam studia linguarum Romanicarum et Slavicarum Lutetiae ad Sorbonam coepisset. Illo tempore etiam in sectione iuvenium sub tutela Associationis Esperanticae Germanicae operam dabat.[3] Annis inter 1974 et 1975 isti sodalitati praeses foederalis fuit. Primo examine statali absoluto inter 1977 et 1978 servitium praeparatorium adimplevit, ut licentiam docendi in gymnasiis assequeretur. Anno 1980 secunda pars examinum cum laude absoluta est.

Tamen anno 1980 diplomatiae sese dedicavit. Anno 1982 examina cursus diplomatici ineundi confecit. Annis inter 1982 et 1984 Bagdati fuit et annis inter 1984 et 1986 inter legatos Germanicos Petropoli consul generalis inveniebatur. Annis inter 1986 et 1988 Moscuae in legatione et annis inter 1988 et 1991 Berolini in ministerio de rebus externis munere fungebatur.

Annis inter 1991 et 1992 apud Universitatem Harvardianam fuit, postea (usque annum 1995) denuo Berolini. Annis inter 1995 et 1999 oneribus diplomaticis liberatus fuit, ut disponeret programma praetitulatum "Partnership and Cooperation Section" apud NATO Bruxellis. Anno 2001 sectioni cuidam politicae in ministerio Berolinensi praefuit; ibidem usque 2003 summus responsalis in rebus ad Russiam et Caucasum et Asiam Centralem spectantibus fuit. Annis inter 2003 et 2007 vel proregens ministerii rerum externarum fuit. Augusto 2007 legatus perennis Germaniae apud NATO solemniter proclamatus est.

Annis inter 2010 et 2013 Udalricus Brandenburg successit Gualterio Georgio Schmid tamquam legatus Germanicus Moscuae. Anno Germanico in Russia celebrando expositionem "United Buddy Bears" aestate 2012 Petropolim praesentavit.[4] Duodecim mensibus post expositio etiam Catharinopoli spectari potuit.[5]

Annis inter 2014 et 2016 legatus in Lusitania fuit, unde quies ei indulta est. Udalrico Brandenburg uxor et duo infantes sunt.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Udalricum Brandenburg spectant.