Tymphrestus
Tymphrestus (Neograece: Τυμφρηστός) vel etiam Beluchium (Βελούχι) est mons 2 315 metrorum in regionali Eurytaniae unitate regionis Graeciae Mediae. In meridiana Pindi parte situs est. A Tymphresto in meridiem versus urbs Carpenesium patet.
In Tymphresto est regio nartatoria nomine Beluchium. Tamen montes Tymphresti sunt biotopus secundum programma NATURA2000. Regio protecta 4000 ha comprehendit.
Bibliographia
recensere- "Pindus" in Gulielmus Smith (1854). Dictionary of Greek and Roman Geography. Londinii: Walton & Maberly
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Tymphrestum spectant (Velouchi mountain, Mount Velouchi). |